諸家411

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 11 › Gesta collationis Carthaginensis

Pars V, Caput XLVIII 第V部 第XLVIII章

Various authors · Gesta collationis Carthaginensis · PL 11, 1271D · 4 sectiones

Gesta collationis Carthaginensis 5.48.1

1

Fortunatianus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Catholica Ecclesia quae toto sicut promissa est terrarum orbe, diffunditur, cum adversae parti semper de fide obtulisset et de actione quam nobis criminose objiciunt, collationem, et scriptis publicis, et testimoniis multorum, et conventione magistratuum facilius edocebitur.

PL 11, 1271D

公同の教会の司教フォルトゥナティアヌスは言った。「公同の教会は、約束されたとおり全地に広まっており、信仰について、また彼らが罪として我々に突きつける行いについて、つねに相手方に協議を申し出てきた。そのことは、公の文書により、多くの人々の証言により、また官吏たちを通じた呼びかけにより、容易に明らかにされるであろう〔文頭の Catholica Ecclesia と edocebitur の係りは定かでない。公同の教会が協議を申し出てきたことが明らかにされる、と取った〕。」

Gesta collationis Carthaginensis 5.48.2

2

Sed ut omni ex parte tuta sit ipsius collationis causa, confusa non facit multitudo. Deligant igitur praesentes fratres nostri quia volunt ex adverso sistentes aliquos sui ordinis primarios viros, quibus totam actionis summam committant, atque adstipulationem faciant praesentium gestorum; ut si forte in assertione ejusdem causae defecerint, in eorum persona qui hujusmodi negotium susceperint, absque cunctatione victos eos esse et recitatio demonstret actorum.

PL 11, 1271D

「だが、協議そのものの案件がどの点でも安全であるためには、混乱した大勢は役に立たない。それゆえ、向かい側に立っている、ここにいる我々の兄弟たちは、〔協議を〕望んでいるのだから、自らの身分の筆頭の者を幾人か選び、彼らに訴えの全体を委ね、この議事録に同意の保証を与えるがよい。もし選ばれた者たちがこの案件の主張において力尽きた場合には、そのような任務を引き受けた者たちの身において彼ら〔全員〕が敗れたことを、記録の朗読がためらいなく示すためである。」

Gesta collationis Carthaginensis 5.48.3

3

Et ideo quia non opus est multifaria dilatione causam peragere, deligant personas secundum propositi edicti tenorem quae collationis causam suscipiant, ut omnibus semper probata veritas luce clarius demonstretur.

PL 11, 1272A

「そしてそれゆえ、案件を遂行するのに多方面の引き延ばしは要しないのだから、掲げられた告示の趣旨に従って、協議の案件を引き受ける者たちを選ぶがよい。そうして、つねに確かめられてきた真理が、皆に光よりも明らかに示されるように。」

Gesta collationis Carthaginensis 5.48.4

4

Nam mandatum nihil juris et cavillationis forensis habere, ejus lectione, si pars adversa patiatur, facilius edocebitur. Et alia manu. Recognovi.

PL 11, 1272A

「というのは、委任状には法的な権利も法廷での難癖も含まれていないことは、相手方が許すなら、その朗読によっていっそう容易に明らかになるからである。」別の手で:「確認した。」