Gesta collationis Carthaginensis 7.247.1
Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Superflua quaeri video a fratribus nostris e diverso sistentibus; et ad ipsa superflua non denego responsionem, dum tamen Ecclesiae causa, cui responderi nihil potest, in fundamento tutissimo conlocetur.
PL 11, 1406B公同の教会の司教アウグスティヌスは言った。「対立する側に立つ我々の兄弟たちが、余計なことを問うているのが見える。その余計なことにも、私は答えを拒まない。ただし、それに対して何一つ反論しえない教会の案件が、最も安全な土台の上に据えられるのであれば、である。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.247.2
Ego, cujus ordinatorem requiris homo sum Christianus, fidelis, quod Deo teste loquor, Catholicus. Unde adhuc ambigimus quis dignus hoc nomine vocitetur. Ego illam Ecclesiam defendo, hanc assero qualicumque voce, in qua quidquid fuero, illa Ecclesia est.
PL 11, 1406C「汝が叙階者を尋ねているこの私は、人間であり、キリスト教徒であり、信仰者であり、神を証人として言うが、公同の者である。この名で呼ばれるにふさわしいのは誰なのか、我々はなお争っているのである。私はあの教会を弁護し、この教会を、どのような声ででもあれ主張する。その中で私が何者であったとしても、あの教会は〔変わらず〕教会である〔illam と hanc はともに公同の教会を指すと取った。司教個人の素性は教会を左右しないという論旨〕。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.247.3
Video quo tendas, humanas calumnias consectaris; et quae soleatis jactare et dicere, non alienum est ab auribus vel a cordibus nostris. Megalius me ordinavit primas Ecclesiae Numidiae catholicae, eo tempore quo ille me potuit ordinare. Ecce respondi.
PL 11, 1406C「汝がどこを目指しているかは分かる。汝は人間の中傷を追っている。諸君がよく振りかざして言うことは、我々の耳にも心にも無縁ではない。ヌミディアの公同の教会の首座メガリウスが、あの者が私を叙階しえた時期に、私を叙階した。見よ、私は答えた。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.247.4
Prosequere, profer quae praeparas. Ibi etiam calumniosus appareas. Ecce dixi ordinatorem meum. Profer jam calumnias tuas. Et alia manu. Recognovi.
PL 11, 1406C「続けよ。用意しているものを出せ。そこでも汝は中傷者として現れるであろう。見よ、私は私の叙階者を言った。さあ、汝の中傷を出せ。」別の手で:「確認した。」