Gesta collationis Carthaginensis 5.30.1
Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Sanctitatem atque peritiam tuam latere non credo id imperiali praeceptione fuisse constitutum, ut ea pars quae trini edicti conventione adesse noluisset, sententiam contumacis incurreret.
PL 11, 1269B貴人にして護民官兼書記マルケリヌスは言った。「あなたの聖性と練達には、次のことが知られていないとは思わない。すなわち、三度の告示による召喚にもかかわらず出席を望まなかった側は、反抗者としての判決を受けるものと、皇帝の命令によって定められていたことである。」
Gesta collationis Carthaginensis 5.30.2
Perpensa enim clementissimus imperator moderatione constituit ut si longinquitate itineris quarto mense partes ad constitutum locum venire minime potuissent, duorum mensium induciae praestarentur.
PL 11, 1269B「寛仁なる皇帝は、慎重な配慮のうえで、道のりの遠さのために、第四の月のうちに両派が定められた場所へ来ることがまったくできなかった場合には、二か月の猶予が与えられるものと定めたからである。」
Gesta collationis Carthaginensis 5.30.3
Quam quidem rem ne alicujus partis querela videretur existere, videor custodisse. Unde de tempore, quoniam magis forensis est quam episcopalis objectio, quae quidem nec in publico judicio secundum formam imperialis praecepti praevalere potuisset, cum partes utraque observasse sat clareat, sicut superius interfatus sum, utrum electi sint qui peragere possent ex omnium voluntate negotium, intimare dignamini.
PL 11, 1269C「この点は、いずれの側からも苦情が出ることのないよう、私は守ったと思う。それゆえ期間については、これは司教としての異議というより法廷の異議であって、皇帝の命令の定めに従った公の裁判においても、通用しえなかったであろうし、また、先に口をはさんで述べたとおり、双方が守ったことは十分に明らかであるので、全員の意思によって案件を遂行しうる者が選ばれたかどうかを、お知らせ願いたい。」