Gesta collationis Carthaginensis 7.56.1
Emeritus episcopus dixit. Magno argumento veritas occultatur; ut cum ad inquisitionem nostram modicum quid ex parte adversa prolatum sit, caetera sileantur. Dixit enim suos isse legatos, quorum neque nomina, neque ordinem, neque mandatum vult judicio publicare.
PL 11, 1372B司教エメリトゥスは言った。「真実は大がかりな論法によって隠される。我々の問いに対して、相手側からほんの僅かなことが提出されただけで、残りは黙されているのである。彼は、自分の側の者たちが使節として行ったと言ったが、その者たちの名も、身分も、委任も、裁きの場に公表しようとはしない。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.56.2
Igitur aut hujus rei jacturam faciat; quia non potest approbare; aut si valet hoc legibus edocere, vel qui legati fuerint, vel quando missi sint, vel quid pertulerint, legati mandatum in judiciorum notitiam asserere debebunt.
PL 11, 1372B「ゆえに、彼はこのこと〔の主張〕を放棄せよ。証明できないのだから。さもなくば、これを法に従って示しうるなら、誰が使節であったか、いつ派遣されたか、何を果たしたか、使節の委任を、裁きの知るところとして主張せねばならない。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.56.3
Videt praestantia tua, nihil nos abs re petere: quippe cum ipsorum sit causa, cur non ad interna negotii veniamus. Proposuerunt enim ex mandati sui tenore nescio quibus se allegationibus adversum nos stare debere.
PL 11, 1372C「あなたの卓越は、我々が的外れなことを何も求めていないことを見ている。我々が事柄の核心に入らない原因は、まさしく彼ら自身にあるからである。というのも、彼らは自分たちの委任状の趣旨から、何かしらの申し立てによって我々に対抗して立たねばならぬと提示したからである。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.56.4
Has ipsas allegationes et nos possumus legalibus testimoniis superare. Prius est ergo ut initio actionis exposito, personam suam, sive suscipientis, sive mandantis in judicio approbare valeat: tunc demum ad negotii merita descendatur. Et alia manu. Emeritus episcopus salva appellatione recognovi.
PL 11, 1372C「これらの申し立てそのものも、我々は法に基づく証言で打ち破りうる。したがって、訴えの冒頭を述べたうえで、自分の当事者としての資格を、引き受ける者としてであれ委任する者としてであれ、まず裁きの場で立証できることが先である。そののちはじめて、案件の本案に入るべきである。」別の手で:「司教エメリトゥス、上訴の権利を損なうことなく確認した。」