Gesta collationis Carthaginensis 7.149.1
Petilianus episcopus dixit. Si hoc potestati tuae mandatum est, si non recesserunt ab his quae jamdudum promiserant se legaliter agere oportere, redde nobis illam primam objectionem, cujus visi quodammodo sumus sub hujus exceptionis ratione fecisse jacturam.
PL 11, 1389C司教ペティリアヌスは言った。「もしこのことがあなたの権能に委ねられているのなら、もし彼らが、かつて自分たちが適法に行動すべきだと約束したことから退いていないのなら、あの最初の異論を我々に返せ。この抗弁を理由に、我々はいわばそれを失ったと見られたのである。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.149.2
Si igitur ad legem se retinet, pervidet praestantia tua nullatenus eos harum chartularum quas proferunt, facere posse mentionem. Et nunc etiam atque etiam flagito ut promant quid eligant, utrum forensi actione mecum agant, an legali concertatione disceptent. Et alia manu. Petilianus episcopus prosecutionem meam incolumi appellatione recognovi.
PL 11, 1389C「それゆえ、もし〔この審理が〕法に従っているのなら〔se retinet の主語は示されていない。審理と取った〕、あなたの卓越は、彼らが持ち出すこれらの文書に言及することが決してできないことを見て取られる。今もまた重ねて、彼らが何を選ぶのかを明らかにするよう求める。私と法廷での訴えをもって争うのか、それとも法に基づく論争で議論するのか。」別の手で:「司教ペティリアヌス、私の陳述を、上訴を損なわずに確認した。」