Gesta collationis Carthaginensis 7.140.1
Petilianus episcopus dixit. Non is est ordo gestorum, ut haec primitus recitentur. Et alia manu. Petilianus episcopus salva nostra appellatione recognovi. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Nihil debet partibus denegari.
PL 11, 1387A司教ペティリアヌスは言った。「これらがまず読み上げられるというのは、議事録の順序ではない。」別の手で:「司教ペティリアヌス、我々の上訴を留保して、確認した。」貴人にして護民官兼書記マルケリヌスは言った。「いずれの派にも、何も拒まれてはならない。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.140.2
Adeodatus episcopus dixit. Si nihil partibus denegandum est, tandem nobis concedendum est quod flagitavimus. Ostendant legationem. Neque enim nudis verbis haec potuit concipi legatio. Scripta sunt; demonstrentur, prodantur in publicum.
PL 11, 1387A司教アデオダトゥスは言った。「何も両派に拒まれてはならないのなら、我々が要求したものが、ついに我々に認められねばならない。使節の訓令を示させよ。この訓令は、裸の言葉だけで構想され得たはずがない。書かれたものがあるのだ。それを示せ、公に出せ。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.140.3
Videamus utrum haec contra nos vera an falsa sint ficta. Et alia manu. Adeodatus episcopus meam prosecutionem salva appellatione recognovi. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit.
PL 11, 1387A「これが我々に反して真実なのか、偽って作られたものなのか、見よう。」別の手で:「司教アデオダトゥス、私の陳述を、上訴を留保して、確認した。」貴人にして護民官兼書記マルケリヌスは言った。
Gesta collationis Carthaginensis 7.140.4
Jam pronuntiavi atque judicavi formam me excedere non posse imperialis oraculi. Nec enim in judicio meo legatorum certum est discuti debere personas. Unde gesta relegantur, ut quis petitoris loco adsistat, clarius demonstretur. Adeodatus episcopus dixit.
PL 11, 1387B「私はすでに、自分は皇帝の神託の形式を越えることができないと宣告し、判定した。また、私の審理において、使節たちの人物が吟味されねばならないとは確定していない。それゆえ、誰が原告の位置に立つのかがより明らかに示されるよう、議事録を読み直せ。」司教アデオダトゥスは言った。
Gesta collationis Carthaginensis 7.140.5
Hoc imperator non praecepit, ut gesta illustrium potestatum in judicio prodantur; et tamen datur adversae parti licentia prodendi. Produnt ipsi quae volunt, nobis non sinitur accipere quod poscimus. Et alia manu.
PL 11, 1387B「皇帝は、高名な高官たちの議事録が審理で提出されるようにとは命じなかった。それなのに、反対の派には提出する許しが与えられている。彼ら自身は望むものを出すのに、我々には、求めるものを受け取ることが許されない。」別の手で:
Gesta collationis Carthaginensis 7.140.6
Adeodatus episcopus prosecutionem meam salva appellatione recognovi. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Et sanctitas tua quaecumque gesta obtulerit, vel prolaturam se esse promittit, necesse est ut eadem relegantur. Adeodatus episcopus dixit.
PL 11, 1387B「司教アデオダトゥス、私の陳述を、上訴を留保して、確認した。」貴人にして護民官兼書記マルケリヌスは言った。「あなたの聖性が差し出したもの、あるいは差し出すと約束している議事録は何であれ、同じく読み直されねばならない。」司教アデオダトゥスは言った。
Gesta collationis Carthaginensis 7.140.7
Quaecumque causae necessaria sunt, negari non debent. Et alia manu. Adeodatus episcopus prosecutionem meam salva appellatione recognovi. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit.
PL 11, 1387C「件に必要なものは何であれ、拒まれてはならない。」別の手で:「司教アデオダトゥス、私の陳述を、上訴を留保して、確認した。」貴人にして護民官兼書記マルケリヌスは言った。
Gesta collationis Carthaginensis 7.140.8
Patere igitur ut hoc quod causae propriae necessarium dicit pars e diverso sistens, ab officio recitetur. Adeodatus episcopus dixit. Concedere non possum ut ea quae volunt in judicio ventilent, nisi ea quae de ipsis flagitavi in judicio deprompserint. Et alia manu.
PL 11, 1387C「それゆえ、反対の側に立つ派が自らの件に必要であると言うものが、官房によって読み上げられることを許せ。」司教アデオダトゥスは言った。「彼らが審理で望むことを論じ立てるのを、私は認めることができない。私が彼らについて求めたものを、彼らが審理で持ち出すのでなければ。」別の手で:
Gesta collationis Carthaginensis 7.140.9
Adeodatus episcopus prosecutionem meam salva appellatione recognovi. Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Nos ista de archivis accepimus.
PL 11, 1387C「司教アデオダトゥス、私の陳述を、上訴を留保して、確認した。」公同の教会の司教アウグスティヌスは言った。「我々はそれらを文書庫から受け取った。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.140.10
Si quid est quod et tu accipere potuisti, si recitandum poposceris, et a nobis fuerit contradictum, iniquos deputa, et vicem redde. Et alia manu. Recognovi. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit.
PL 11, 1387C「汝もまた受け取り得たものがあって、それを読み上げるよう求め、我々から異議が出されたなら、我々を不当な者と見なし、報復せよ。」別の手で:「確認した。」貴人にして護民官兼書記マルケリヌスは言った。
Gesta collationis Carthaginensis 7.140.11
Suspicionem judiciis facis, quod ea non pateris, cum et tibi fas sit universa quae ingesseris publicare. Unde tandem aliquando ea quae oblata sunt recitentur. Petilianus episcopus dixit. Noluisse pronuntiare potestatem tuam quod petimus, acta contineant.
PL 11, 1387D「あなたはそれを許さないことによって、審理に疑いを生じさせている。あなた自身には、持ち出したものすべてを公にすることが許されているのに。それゆえ、提出されたものは、ついにいまこそ読み上げられよ。」司教ペティリアヌスは言った。「我々が求めたことを、あなたの権能が宣告しようとしなかったことを、記録に収めよ。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.140.12
Ulterius non possumus aliquid dicere, maxime cum videam potestatem tuam aliud velle, cum ego aliud flagitem. Pronuntia superflue me postulare quod peto, sit quod teneam, sit quod populus noverit. Tum demum ad necessaria causae descendam. Et alia manu.
PL 11, 1387D「これ以上、我々は何も言うことができない。ことに、私が別のことを求めているのに、あなたの権能が別のことを望んでいると見えるときには。私が求めるものを求めるのは余計だと宣告せよ。そうすれば、私が保つものがあり、民が知るものがある。そのときに初めて、私は件の必要な事柄へ降りてゆこう。」別の手で:
Gesta collationis Carthaginensis 7.140.13
Petilianus [episcopus] prosecutionem meam appellatione incolumi recognovi. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Non possum de eo judicare quod necdum est approbatum. Petilianus episcopus dixit.
PL 11, 1388A「司教〔底本は episcopus を角括弧に入れる〕ペティリアヌス、私の陳述を、上訴を損なわずに確認した。」貴人にして護民官兼書記マルケリヌスは言った。「いまだ証明されていないものについて、私は判断を下すことができない。」司教ペティリアヌスは言った。
Gesta collationis Carthaginensis 7.140.14
Utrum recte petam prodi oportere id quod clanculo imperatori suggesserint, hoc pronuntia. Et alia manu. Petilianus episcopus hanc prosecutionem meam appellatione incolumi recognovi. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit.
PL 11, 1388A「彼らがこっそり皇帝に進言したものを私が公にせよと求めるのは正しいかどうか、これを宣告せよ。」別の手で:「司教ペティリアヌス、この私の陳述を、上訴を損なわずに確認した。」貴人にして護民官兼書記マルケリヌスは言った。
Gesta collationis Carthaginensis 7.140.15
Clanculo imperatori nihil suggestum esse, ad universos judices datae sanctionis [forma], et ad meam quoque mediocritatem ipsius recitatione monstratum est. Unde cum ex lectione gestorum cognovero quid debeam judicare, sine dubio judicabo.
PL 11, 1388A「こっそり皇帝に何も進言されていないことは、すべての裁判官に与えられた法令の〔形式〕〔底本は forma を角括弧に入れる〕によって、また私のような凡庸な者にも、その朗読によって示された。それゆえ、議事録の朗読から、何を私が判断すべきかを知れば、疑いなく判断する。」