諸家411

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 11 › Gesta collationis Carthaginensis

Pars VI, Caput LXI 第VI部 第LXI章

Various authors · Gesta collationis Carthaginensis · PL 11, 1361C · 7 sectiones

Gesta collationis Carthaginensis 6.61.1

1

Petilianus episcopus dixit: Si perfecerunt gesta exceptores, agatur. Et alia manu. Ut supra.

PL 11, 1361C

司教ペティリアヌスは言った。「速記者たちが議事録を仕上げたのなら、進めよ。」別の手で:「上に同じ。」

Gesta collationis Carthaginensis 6.61.2

2

Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit: Licet apertissimis fuerit professionibus designatum in quem diem dilatum esset judicium, tamen, ne quid ei parti quae dilationem postulat negatum esse videatur, cognitio differetur, ita ut edicat in quem diem debeat judicium protelari.

PL 11, 1361C

貴人にして護民官兼書記マルケリヌスは言った。「審理がどの日まで延期されたかは、きわめて明白な申し立てによって示されていたが、延期を求める側に何かが拒まれたと見えることのないよう、審理は延期される。その際、その側が、審理をどの日まで引き延ばすべきかを告げるものとする。」

Gesta collationis Carthaginensis 6.61.3

3

Petilianus episcopus dixit: Dicant exceptores quando edituri sunt gesta. Et alia manu. Petilianus episcopus recognovi.

PL 11, 1361D

司教ペティリアヌスは言った。「速記者たちは、議事録をいつ公刊するつもりかを言え。」別の手で:「司教ペティリアヌス、確認した。」

Gesta collationis Carthaginensis 6.61.4

4

Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit: Exceptores quando possunt in schedis gesta conscribi et edenda compleri, edicere non morentur.

PL 11, 1361D

貴人にして護民官兼書記マルケリヌスは言った。「速記者たちは、議事録が草稿に書き上げられ、公刊すべきものとして仕上げられうる時を、告示することをためらうな。」

Gesta collationis Carthaginensis 6.61.5

5

Hilarus exceptor dixit: Sicut consensus accessit utrarumque partium, dum in scheda prosecutiones suas subscripserint, tunc demum diem edendorum gestorum possumus edicere.

PL 11, 1361D

速記者ヒラルスは言った。「両派の同意が得られたとおり、草稿に双方が自らの陳述に署名したとき、そのときはじめて、議事録を公刊する日を告示することができる。」

Gesta collationis Carthaginensis 6.61.6

6

Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit: Possunt hodie schedae vel ab officio compleri, vel ab utraque parte subscribi? Hilarus exceptor dixit: Hodie schedas complemus.

PL 11, 1361D

貴人にして護民官兼書記マルケリヌスは言った。「今日、草稿は官房によって仕上げられ、また双方によって署名されうるか。」速記者ヒラルスは言った。「今日、草稿を仕上げる。」

Gesta collationis Carthaginensis 6.61.7

7

Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit: Quoniam suggessit officium hodie se schedas posse complere, edicat sanctitas vestra utrum hodie vel crastino die sit parata subscribere.

PL 11, 1362A

貴人にして護民官兼書記マルケリヌスは言った。「官房が、今日草稿を仕上げることができると申し出たので、諸君の聖性は、今日、あるいは明日、署名する用意があるかどうかを告げよ。」