Gesta collationis Carthaginensis 7.55.1
Augustinus episcopus ecclesiae catholicae dixit. Data est. Omnes fatemur nos petisse collationem, quoniam eam recusabatis; ut tandem sic saltem ad hunc locum vel ad hoc tempus, collationis et disputationis et demonstrandae veritatis gratia veniremus. Factum est.
PL 11, 1372A公同の教会の司教アウグスティヌスは言った。「許可は与えられた。我々は皆、協議を求めたことを認める。諸君がそれを拒んでいたからであり、そうしてついにこの場所へ、この時に、協議と討論と真理を示すために来るためであった。それはなされた。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.55.2
Venimus, et nihil vultis prodesse quod venimus. Confitemur nos collationem petisse. Nihil aliud imperator quam nos collationem petisse suis verbis expressit. Jam fiat ipsa collatio.
PL 11, 1372A「我々は来た。だが諸君は、我々が来たことが何の役にも立たないことを望む。我々は協議を求めたことを認める。皇帝は、自分の言葉で、我々が協議を求めたということ以外の何も表明していない。さあ、その協議そのものを行え。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.55.3
Videamus quid dicatur contra Ecclesiam toto orbe diffusam, quam demonstramus divinis testimoniis et promissam esse, et nunc ita exhiberi, ut caecorum oculos feriat, surdorum aures irrumpat.
PL 11, 1372A「全世界に広がる教会に対して何が言われるかを見よう。我々はこの教会を、神の証言によって約束されたものであり、いまもこのように示されて、盲人の目を打ち、聾者の耳に押し入ると示す。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.55.4
Ad hanc demonstrandam nolunt pervenire fratres nostri, ut demonstretur, quod latere non potest. Edicant crimina. Videamus quibus criminibus periit quod promissum est Abrahae: In semine tuo benedicentur omnes gentes.
PL 11, 1372A「我々の兄弟たちは、隠れることのできないものが示されるために、この教会を示す場へ来ようとしない。彼らは罪状を告げよ。『汝の子孫において、すべての国民が祝福される』とアブラハムに約束されたものが、どの罪によって失われたのか、見よう。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.55.5
Quae crimina istam promissionem jurantis Dei delere potuerunt audiamns, discamus, noverimus, sequamur. Si autem nihil est quod contra dici possit, aut pronuntia, aut tolle omnes moras, et aliquando negotium finiatur. Et alia manu. Recognovi.
PL 11, 1372B「神が誓って立てたこの約束を消すことができた罪とは何か、我々は聞き〔底本は audiamns。audiamus と読む〕、学び、知り、従おう。だがもし、反対して言えることが何もないのなら、あなたは判定を下せ。さもなくばあらゆる遅延を取り去って、ついに案件を終えよ。」別の手で:「確認した。」