Gesta collationis Carthaginensis 5.4.1
Imperatores Caesares Flavius Honorius et Theodosius pii, felices, victores, ac triumphatores semper Augusti, Flavio Marcellino suo salutem.
PL 11, 1260A皇帝にしてカエサルたるフラウィウス・ホノリウスとテオドシウス、敬虔にして幸運なる者、勝利者にして凱旋者、常にアウグストゥスたる我々は、我々のフラウィウス・マルケリヌスに挨拶を送る。
Gesta collationis Carthaginensis 5.4.2
Inter imperii nostri maximas curas, Catholicae legis reverentia, aut prima semper, aut sola est: neque enim aliud aut belli laboribus agimus, aut pacis consiliis ordinamus, nisi ut verum Dei cultum orbis nostri plebs devota custodiat, ut etiam Donatistas vel terrore vel monitu olim implere convenerat, qui Africam, hoc est, regni nostri maximam partem, et saecularibus officiis fideliter servientem, vano errore et dissensione superflua decolorant.
PL 11, 1260A我々の帝国の最大の関心事のうちで、公同の法への畏敬は、常に第一であるか、唯一である。我々は、戦いの労苦によって何かを行うのも、平和の方策によって何かを整えるのも、ただ、我々の世界の敬虔な民が神への真の礼拝を守るためにほかならないからである。この務めは、かつて恐れによってであれ警告によってであれ、ドナトゥス派にも果たさせるべきであった。彼らは、アフリカ——すなわち我々の統治の最大の部分であり、世俗の職務に忠実に仕えている地——を、空しい誤りと余計な不和によって色褪せさせている。
Gesta collationis Carthaginensis 5.4.3
Nos tamen eadem frequentius non piget replicare, quae omnium retro principum devota in Deum definivit auctoritas, ne temporibus nostris si quid forte in injuriam legis catholicae fuerit generatum, justo judicio hoc nobis possit imputare posteritas.
PL 11, 1260Aしかし我々は、すべての先帝たちの神への敬虔な権威が定めたのと同じ事柄を、しばしば繰り返すことをいとわない。我々の時代に、公同の法への不正として何かが生じた場合に、後世が正当な判断によってそれを我々のせいにすることがないようにするためである。
Gesta collationis Carthaginensis 5.4.4
Nec sane latet conscientiam nostram sermo coelestis oraculi, quem errore suo posse proficere saeva Donatistarum interpretatio profitetur; qui quamvis depravatos animos ad correctionem mitius invitaret, aboleri eum tamen etiam ante jussimus, ne qua superstitionibus praestaretur occasio.
PL 11, 1260B実際、天の託宣〔皇帝の勅令を指す〕の言葉は、我々の良心から隠れてはいない。ドナトゥス派の苛烈な解釈は、それが自分たちの誤りのために役立ちうると主張する。その言葉は、堕落した心を穏やかに矯正へ招くものではあったが、それでも我々は以前にも、それを廃するよう命じた。迷信に何らかの機会が与えられないようにするためである。
Gesta collationis Carthaginensis 5.4.5
Nunc quoque excludendam subreptionem simili auctoritate censemus, illudque merito profitemur, libenter nos ea quae statuta fuerant submovere, ne in divinum cultum nobis se quisquam auctoribus aestimet posse peccare.
PL 11, 1260B今もまた我々は、同様の権威によって、不当な詐取〔事実を偽って皇帝から勅許を得ること〕は排除されるべきだと決する。そして、すでに定められていたことを喜んで取り除くと、正当にも表明する。我々を典拠として、神への礼拝に反して罪を犯しうると誰かが思い込むことのないようにするためである。
Gesta collationis Carthaginensis 5.4.6
Et quamvis una sit omnium et manifesta sententia Catholicae legis plenam veritatem recto hominum cultu et coelesti sententia comprobatam, studio pacis et gratiae, venerabilium virorum episcoporum legationem libenter admisimus; quae congregari Donatistas episcopos ad coetum celeberrimae desiderat civitatis, ut electis etiam sacerdotibus quos pars utraque delegerit habitis disputationibus superstitionem ratio manifesta confutet.
PL 11, 1260B公同の法の十全な真理が、人々の正しい礼拝と天の判決によって確証されているというのは、すべての者に共通の、明白な見解ではあるが、平和と恩恵への熱意から、我々は、尊ぶべき司教たちの使節を喜んで受け入れた。その使節は、ドナトゥス派の司教たちが、きわめて名高い町の集会に集められることを求めている。両派が派遣した司教たちが選ばれ、論議が行われたうえで、明白な理が迷信を論駁するようにするためである。
Gesta collationis Carthaginensis 5.4.7
Quam rem intra quatuor menses praecipimus explicari, ut conversos animos populorum etiam nostra clementia, sicut desiderat, celerius possit cognoscere Aug. Brevic. Collat. diei 1, c. 1 .
PL 11, 1260Cこの件が四か月以内に果たされるよう我々は命じる。我々の寛容もまた、望むとおりに、諸民の心が改まったことをいっそう早く知ることができるようにするためである(アウグスティヌス『協議会要録』第1日、第1章より)。
Gesta collationis Carthaginensis 5.4.8
Quod si intra praestitutum tempus studiose Donatistarum episcopi declinaverint convenire trini edicti vocatione contumacium tempora concludantur: quibus emensis atque transactis, si provocati adesse contempserint, cedat cum ecclesiis populus qui doctores suos silentio cognoverit superatos, et victum se aliquando gratuletur, sciatque si non praeceptis nostris, vel Catholicae legis veris imperiis serviendum.
PL 11, 1260Cもしドナトゥス派の司教たちが、定められた期間内に、ことさらに集まることを避けるなら、三度の告示による召喚によって、出頭に応じない者たちに対する期間は締め切られる〔contumaces は召喚に応じない当事者を指す法の語〕。その期間が経過し尽くしたのち、召喚されても出頭を軽んじるなら、自らの教師たちが沈黙によって打ち負かされたと知った民は、諸教会とともに〔公同の側へ〕譲り、ついに自らが敗れたことを喜び、たとえ我々の命令にではなくとも、少なくとも公同の法の真の命令には従わねばならないと知れ。
Gesta collationis Carthaginensis 5.4.9
Cui quidem disputationi principe loco te judicem volumus residere (quicquid etiam ante in mandatis acceperis, plenissime meministi) omnemque vel in congregandis episcopis, vel evocandis, si adesse contempserint, curam te volumus sustinere, ut et ea quae ante mandata sunt et quae nunc statuta cognoscis, probata possis implere solertia; id ante omnia servaturus, ut ea quae circa Catholicam legem vel olim ordinavit antiquitas, vel parentum nostrorum auctoritas religiosa constituit, vel nostra serenitas roboravit, novella subreptione In Cod.
PL 11, 1260Dこの論議に、首位の裁判官として、あなたが座すことを我々は望む(以前に委任として受けたことは何であれ、あなたはよく覚えている)。また、司教たちを集めることについても、出頭を軽んじる場合に召喚することについても、いっさいの配慮をあなたが担うことを望む。先に委任されたことと今定められたことを知るあなたが、確かな勤勉さをもってそれを果たしうるようにするためである。何にもまして、あなたが守るべきは次のことである。公同の法に関して、かつて古来の定めが命じたもの、あるいは我々の父祖の敬虔な権威が定めたもの、あるいは我々の穏やかなる治世が強化したものを、新たな詐取(テオドシウス法典では「迷信」)
Gesta collationis Carthaginensis 5.4.10
Theod. superstitione submota integra et inviolata custodias In Cod. Theod. custodiri praecipimus .
PL 11, 1261Aを取り除いたうえで、完全に、侵されることなく守ることである(テオドシウス法典では「守られるよう命じる」)。
Gesta collationis Carthaginensis 5.4.11
Ut sane adminicula competentia actibus tuis deesse non possint, viros spectabiles proconsulem atque vicarium serenitas nostra commonuit, ut si propriarum dignitatum statum cupiunt retinere, si apparitionem suam extrema declinare supplicia, tam ex propriis officiis, quam ex omnium judicum apparitione, abunde necessarios faciant deputari.
PL 11, 1261Aあなたの職務に適切な支援が欠けることのないよう、我々の穏やかなる治世は、貴顕なる総督と代官に勧告した。すなわち、もし自らの位階の地位を保つことを望み、また自らの属吏が極刑を免れることを望むなら、自らの官房からも、すべての裁判官の属吏からも、必要な者を十分に配属させよ、と。
Gesta collationis Carthaginensis 5.4.12
Erit jam sollicitudinis tuae, si quid ulla cognoveris arte differri, missis relationibus indicare, ut negligentes puniat digna correctio.
PL 11, 1261A何らかの術策によって何かが遅らされていると知ったなら、報告を送って知らせることが、あなたの務めとなろう。怠る者を、ふさわしい是正が罰するためである。
Gesta collationis Carthaginensis 5.4.13
Omnia sane quae vel in unum episcopis congregatis disputatio completa firmaverit, vel desistentibus forte statuerit circa contumaces lata sententia, te referre conveniet; ut quid ad confirmandam Catholicam fidem praeceptio nostra profecerit, celerius possimus agnoscere.
PL 11, 1261Bまた、司教たちが一堂に集められて論議が完遂して確定したこと、あるいは彼らが〔出頭を〕やめた場合に、出頭に応じない者たちに対して下された判決が定めたことは、すべてあなたが報告するのがよい。我々の命令が公同の信仰を確かにするうえでどれだけ成果を上げたかを、いっそう早く知りうるようにするためである。
Gesta collationis Carthaginensis 5.4.14
Et divina manu. Vale, Marcelline carissime nobis. Data pridie Idus Octobris Ravennae. Varane V. C. Consule Consulatus ex Cod. Theod. adjectus .
PL 11, 1261Bそして神的な手で〔皇帝自身の手の意〕:「健勝であれ、我々にとってこよなく親しいマルケリヌスよ。」10月イドゥスの前日〔10月14日〕、ラウェンナで発布。貴人ウァラネスの執政官の年(執政官の年はテオドシウス法典から補った)。