Gesta collationis Carthaginensis 7.197.1
Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Jam diximus unde agamus potius, id est, utrum publicis documentis an divinis testimoniis. In vestra est positum potestate.
PL 11, 1398B公同の教会の司教アウグスティヌスは言った。「我々はすでに、何によって論ずるべきかを言った。すなわち、公の文書によってか、神の証言によってか。それは諸君の権限に置かれている。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.197.2
Si enim a criminibus hominum cessatis, et nos cessabimus a publicis documentis, et solam Ecclesiae causam divinis testimoniis asseremus.
PL 11, 1398B「もし諸君が人間の罪状から手を引くなら、我々も公の文書から手を引き、教会の件のみを神の証言によって主張しよう。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.197.3
Si autem ab hominum criminibus non desistitis, necesse est nos et a vobis publica documenta flagitare, et contra vos publica documenta proferre.
PL 11, 1398B「だがもし人間の罪状から退かないなら、我々は諸君に公の文書を要求し、諸君に対して公の文書を示さざるをえない。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.197.4
Hoc autem cum cognitori insinuaremus, quia illi de corde non est excussum multiplicibus et superfluis prosecutionibus vestris, ideo vobis jam a nobis haec acta esse ipse respondebat, non partes nostras agens, sed suas, cui jam insinuavimus ejusque cordi penitus infiximus quid dicamus. Et alia manu. Recognovi.
PL 11, 1398B「我々がこれを裁定者に伝えようとしていたとき、諸君の多くの余計な陳述によってもそれが彼の心から振り落とされていなかったので、彼自身が諸君に、これはすでに我々によってなされたことだと答えていたのである〔ideo vobis jam a nobis haec acta esse の係りは定かでない。haec acta を「なされたこと」と取った〕。我々の側の役を務めてではなく、自らの役を務めてである。我々が何を言うかを、我々はすでに彼に伝え、その心に深く刻みつけていたのである。」別の手で:「確認した。」