Gesta collationis Carthaginensis 7.225.1
Emeritus episcopus dixit. Recitata scriptura quam pars adversa protulit, consors meus justa prosecutione signavit nomen sibi imponere debere eum qui causam defendit in judicio Caeciliani.
PL 11, 1402C司教エメリトゥスは言った。「相手方が出した文書が読み上げられたのち、私の同僚は、正当な陳述をもって、カエキリアヌスの裁判においてその案件を弁護する者は、その名を自らに負うべきであると記した。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.225.2
Sed arctatus his nodis veniens e diverso, quasi quodam lubrico fugere atque elabi conatur; duas in judiciis inferens personas et geminas actiones. Dicit enim.
PL 11, 1402C「しかし、反対の側から出てくる者は、これらの結び目に締め付けられて、いわば何か滑りやすいものに乗って逃れ、抜け出そうと試みる。裁判に二つの人格と二つの訴えを持ち込むのである。すなわち、彼は言う。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.225.3
Si Caeciliani persona pro objectis criminibus poterit destrui, Ecclesiae, inquit, nihil oberit, cum unius hominis persona destructa adstare videatur in fide.
PL 11, 1402C「『カエキリアヌスの人格が、かけられた罪のゆえに破壊されうるとしても、教会には何の害もないであろう。一人の人間の人格が破壊されても、〔教会は〕信仰に立っていると見えるのだから』と。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.225.4
Quid ergo opus est, vir sublimis, Caeciliani causam in medium mittere, si nihil obest his, si nihil adversus eos facit; aut cur in judicio defenditur vel accusatur?
PL 11, 1402C「それならば、崇高なる人よ、もしそれが彼らに何の害にもならず、彼らに不利なことを何もしないのなら、カエキリアヌスの案件を持ち出す必要がどこにあるのか。あるいは、なぜ裁判で弁護され、また訴えられるのか。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.225.5
Cum enim dicat neque sibi obesse ejusdem reatum, neque posse aliquam nebulam vel maculam Ecclesiae innectere, vides ergo superflue Caeciliani nomen in judicium missum, cum hac quasi peremptoria praescriptione excusatus esse videatur, ut si reus sit, ab Ecclesia videatur extraneus; si innocens, quasi objectis criminibus purgatus atque liberatus, bene in Ecclesia sua stetisse videatur.
PL 11, 1402C「彼は、その者の罪責は自分に害とならず、教会に何の霧も汚点も結びつけることはできないと言うのだから、あなたも見るとおり、カエキリアヌスの名は余計に裁判へ持ち出されたのである。この、いわば決定的な抗弁によって、〔カエキリアヌスは〕免じられたと見えるからである。すなわち、もし有罪であれば教会とは無縁の者と見え、もし無罪であれば、かけられた罪から清められ放免された者として、自らの教会にしかるべく立っていたと見える、というのである。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.225.6
Judica, vir sublimis, unum eos tenere debere; si Caeciliani causam defendunt, superbire se et prosequi ea quae in judicio adversus Caecilianum de veritate promuntur.
PL 11, 1402D「崇高なる人よ、判定せよ。彼らは一つを堅持すべきである。もしカエキリアヌスの案件を弁護するのなら、自らこれを引き受け〔底本は superbire se。subire se の誤りと解した〕、裁判においてカエキリアヌスに対して真実に基づいて提示されることを追うべきである。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.225.7
Si autem dicunt obesse sibi omnino non posse quid fecerit Caecilianus, quid opus est Caeciliani causam in medium mittere, cum eis obesse non possit si fuerit in judicio reus manifestissimus deprehensus. Et alia manu. Emeritus episcopus salva appellatione recognovi.
PL 11, 1402D「しかし、カエキリアヌスが何をしたかは自分たちに決して害となりえないと言うのなら、裁判で最も明白な被告と見いだされたとしても彼らには害となりえないのに、カエキリアヌスの案件を持ち出す必要がどこにあるのか。」別の手で:「司教エメリトゥス、上訴を留保して確認した。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.225.8
Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Doceatur a parte diversa quod quaeritur.
PL 11, 1403A貴人にして護民官兼書記マルケリヌスは言った。「問われていることが、相手方によって示されるように。」