諸家411

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 11 › Gesta collationis Carthaginensis

Pars VII, Caput CCLVIII 第VII部 第CCLVIII章

Various authors · Gesta collationis Carthaginensis · PL 11, 1408B · 73 sectiones

Gesta collationis Carthaginensis 7.258.1

1

Habetdeus episcopus dixit. Flavio Marcellino viro clarissimo et spectabili tribuno et notario, Januarianus et caeteri episcopi veritatis catholicae, quae persecutionem patitur, non quae facit.

PL 11, 1408B

司教ハベトデウスは言った。「貴人にして貴顕、護民官兼書記フラウィウス・マルケリヌスへ。ヤヌアリアヌスおよびほかの司教たち、すなわち、迫害を行うのではなく迫害を受けている公同の真理の司教たちより。」

Gesta collationis Carthaginensis 7.258.2

2

Quia apud acta nobilitatis tuae fratribus collegisque nostris defensionem mandavimus, magnum justi cognitoris indicium est, quod uni parti concesserit, alteri non negare, ne uni parti favere, alteram premere videatur.

PL 11, 1408B

「我々は、あなたの高貴の記録のもとで、兄弟であり同僚である者たちに弁護を委任したが、一方に認めたことを他方にも拒まないのは、正しい裁定者の大きな徴である。一方に肩入れし、他方を圧迫すると見られないためである。」

Gesta collationis Carthaginensis 7.258.3

3

Quod te pro tua prudentia et longe prospicere, et longius condecet praecavere, maxime cum populos edictis invites de audientiae tuae libramine judicare.

PL 11, 1408C

「このことを、あなたの思慮にふさわしく遠くまで見通し、さらに遠くまで用心することが、あなたにはふさわしい。とりわけ、あなたが告示によって諸民を、あなたの聴聞の公平さについて判断するよう招いているのであるから。」

Gesta collationis Carthaginensis 7.258.4

4

Adversarii igitur traditores persecutoresque nostri cum elucubratum volumen sui mandati, diuque conceptum et expositum actis ingererent, sine praejudicio equidem nostro libenter audisti. Quod ut huic epistolae nostrae concedas, impendio postulamus.

PL 11, 1408C

「それゆえ、敵対者である、我々の引き渡し者にして迫害者たちが、入念に練り上げた自らの委任状の巻物を、長いあいだ着想し説いてきたものとして記録に押し込んだとき、あなたは、我々の権利を損なうことなく、それを喜んで聴いた。これを、この我々の書簡にも認めてくださるよう、切に願う。」

Gesta collationis Carthaginensis 7.258.5

5

Non quo illorum prava perversaque doctrina nos terreat, sed ne labor sit defensoribus nostris, contra librum illorum prolixum, et contra prosecutiones eorum confligere, cum nec dies totus causae sufficiat, nec vox aut latera defensioni, ut liber cum libro, et defensio cum defensione concertet.

PL 11, 1408C

「それは、彼らの邪で曲がった教えが我々を脅かすからではなく、我々の弁護人たちが、彼らの長大な書物と彼らの陳述に対して戦わねばならないという労を負わないためである。一日全体も事件には足りず、声も体力も弁護には足りないからであり、〔この書簡によって〕書物が書物と、弁護が弁護と競い合うようにするためである。」

Gesta collationis Carthaginensis 7.258.6

6

Quare igitur hanc epistolam nostram petimus accipi atque inseri jubeas, tunc deinde causam audire digneris.

PL 11, 1408D

「それゆえ我々は、この我々の書簡を受け取り、記録に挿入するよう、あなたが命じることを求める。そのうえで、事件を聴くことを良しとされたい。」

Gesta collationis Carthaginensis 7.258.7

7

Adversarii enim nostri decursis testimoniis quibus Ecclesia cum laude sui ubique diffunditur, id prius mandant suis defensoribus peragendum, ut contra nos, qui Ecclesiae defendimus puritatem, isto modo agant, ut eamdem Ecclesiam habituram in se permixtos simul bonos et malos usque in finem saeculi, dicant esse praedictam.

PL 11, 1408D

「というのも、我々の敵対者たちは、教会が自らの栄誉とともに至るところに広がっていることを示す証言を一通り述べたのち、自分たちの弁護人に、まず次のことを遂行するよう委任しているからである。すなわち、教会の清さを守る我々に対して、このような仕方で論じ、同じ教会が世の終わりまで善き者と悪しき者とをともに自らのうちに混ぜて持つであろう、そのように予告されていると言うことである。」

Gesta collationis Carthaginensis 7.258.8

8

Cujus rei causam nos magis ostendimus Ecclesiam Domini in scripturis divinis sanctam et immaculatam fore ubique nuntiatam. Per Esaiam: Exsurge Sion, indue fortitudinem tuam Hierusalem, civitas sancta, non adjiciet transire per te incircumcisus et immundus Isa.

PL 11, 1408D

「この論点について、むしろ我々が示す。主の教会は聖書において、聖であり汚れなきものとして、至るところで告げ知らされているということを。イザヤを通して:『奮い立て、シオンよ、汝の力をまとえ、エルサレムよ、聖なる町よ。割礼を受けていない者、汚れた者は、もはや汝のうちを通ることはない。』(イザヤ、番号は次節の頭に続く)」

Gesta collationis Carthaginensis 7.258.9

9

LII . Et iterum: Dic filiae Sion: Ecce tibi Salvator adveniet, habens mercedem et opus ante faciem suam, et vocabit illum populum sanctum redemptum a Domino. Tu autem vocaberis desiderata civitas, et non derelicta Isa. LXII .

PL 11, 1409A

「(52)。また:『シオンの娘に言え、見よ、汝の救い主が来る。その報いと業を自らの前に携えて。そして彼は、あの民を、主によって贖われた聖なる民と呼ぶ。だが汝は、求められた町、見捨てられぬ町と呼ばれるであろう。』(イザヤ62)」

Gesta collationis Carthaginensis 7.258.10

10

Et iterum: Confortamini manus dissolutae, et genua debilia confortamini. Qui estis pusillanimes, nolite timere. Dominus noster judicium retribuet, et ipse veniet, et salvos faciet nos.

PL 11, 1409A

「また:『力の抜けた手を強くせよ、弱った膝を強くせよ。気の小さい者たちよ、恐れるな。我々の主は裁きを報い、自ら来て、我々を救うであろう。』」

Gesta collationis Carthaginensis 7.258.11

11

Tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum audient, plana erit lingua mutorum, et claudus saliet sicut cervus: quoniam rupta est in deserto aqua, et fons in terra sitienti Isa. XXXV .

PL 11, 1409A

「『そのとき盲人の目は開かれ、聾者の耳は聞こえ、唖者の舌は滑らかになり、足なえは鹿のように跳ねる。荒野に水が裂け出て、渇いた地に泉が湧くからである。』(イザヤ35)」

Gesta collationis Carthaginensis 7.258.12

12

Et adjecit: Illic via munda et sancta vocabitur: et non transibit illic immundus, neque erit illic via immunda. Etiam illic non erit leo, neque ex bestiis malis ascendet in illa, neque invenientur in illa, sed ambulabunt illic redempti et electi.

PL 11, 1409A

「そして付け加えた:『そこに、清く聖なる道と呼ばれる道があり、汚れた者はそこを通らず、そこに汚れた道はない。そこには獅子もおらず、悪しき獣のうちのものもそこに上らず、そこに見いだされることもない。贖われた者、選ばれた者たちがそこを歩む。』」

Gesta collationis Carthaginensis 7.258.13

13

De qua in Canticis Canticorum ex persona Domini scriptum est: Tota speciosa es, soror mea, et reprehensio non est in te Cant. IV).

PL 11, 1409B

「この教会について、雅歌には主の口を通して書かれている。『わが妹よ、汝はことごとく美しく、汝のうちに非難すべきところはない。』(雅歌4)」

Gesta collationis Carthaginensis 7.258.14

14

Quod Paulus apostolus apertissime demonstravit dicens: Christus dilexit Ecclesiam, et semetipsum tradidit propter eam, ut eam sanctificaret, purgans eam lavacro aquae in verbo, et adjungens sibi gloriosam Ecclesiam non habentem maculam neque rugam, aut aliquid ejusmodi, sed sanctam et immaculatam Ephes.

PL 11, 1409B

「このことを使徒パウロは、最も明白に示した。『キリストは教会を愛し、教会のために自らを渡した。それは、水の洗いによって、言葉をもって教会を清めて聖とし、しみもしわも、そのたぐいのものも持たず、聖であり汚れなき、栄光ある教会を自らに結びつけるためである。』(エフェソ、番号は次節の頭に続く)」

Gesta collationis Carthaginensis 7.258.15

15

V . Et iterum: Desponsavi enim vos uni viro virginem sanctam assignare Christo II Cor. XI .

PL 11, 1409B

「(5)。また:『私は汝らを、ただ一人の夫、キリストに、清い処女として引き合わせるために婚約させたからである。』(二コリント11)」

Gesta collationis Carthaginensis 7.258.16

16

His ergo tot et tantis documentis de Ecclesiae puritate, quae per spiritum promittebatur, spretis atque contemptis, malos in illa inter bonos esse mansuros, per zizaniorum similitudinem incompetenter affirmant, cum ipsam similitudinem Dominus interpretatus sit Apostolis suis dicens: Qui seminat bonum semen, filius est hominis.

PL 11, 1409B

「それゆえ、霊によって約束されていた教会の清さについての、これほど多くの、これほど大きな証拠を退けて顧みず、彼らは、毒麦のたとえによって、悪しき者が教会の中で善き者のあいだにとどまり続けると、不適切に主張する。主はそのたとえ自身を、自分の使徒たちに解き明かして言ったのである。『善き種を蒔く者は人の子である。』」

Gesta collationis Carthaginensis 7.258.17

17

Ager autem est hic mundus, bonum autem semen ii sunt filii regni, zizania autem filii sunt maligni, inimicus autem qui seminat ea diabolus est; messis autem consummatio saeculi, messores autem angeli sunt Matth. XIII . Et caetera. Ager, inquit, est mundus.

PL 11, 1409C

「『畑とはこの世であり、善き種とは王国の子ら、毒麦とは悪しき者の子ら、それを蒔く敵とは悪魔、刈り入れとは世の終わり、刈る者とは天使である。』(マタイ13)云々。『畑は世である』と彼は言う。」

Gesta collationis Carthaginensis 7.258.18

18

Non ergo Ecclesia, sed mundus, in quo boni simul et mali usque [ad] messem, id est, usque ad divinum judicium reservantur. Quia nec potest a Domino interpretata imo corrumpere.

PL 11, 1409C

「ゆえに〔それは〕教会ではなく世であり、そこでは善き者も悪しき者も、収穫まで〔底本では「まで」が角括弧に入れられている〕、すなわち神の裁きまで、ともに保たれる。主によって解き明かされたものを、いや〔imo〕、損なうことは〔誰にも〕できないからである〔本文が崩れているらしく、主語と「いや」の係りが定かでない。このように解した〕。」

Gesta collationis Carthaginensis 7.258.19

19

Quoniam si apostoli, ipsius Domini comites, in Ecclesia zizania, id est filios diaboli pullulantes, in sanctorum communione dimittendos esse didicissent, numquam Simonem, Erastum, Filetum, Alexandrum, Deman, Hermogenem, caeterosque consimiles, Ecclesiae liminibus ejecissent.

PL 11, 1409C

「というのも、もし主自身の同伴者である使徒たちが、教会の中に毒麦、すなわち悪魔の子らが芽生えても、聖なる者たちの交わりのうちにそのまま放置すべきだと学んでいたのなら、シモン、エラストゥス、フィレトゥス、アレクサンデル、デマス、ヘルモゲネス、そのほか同様の者たちを、教会の敷居から追い出すことはなかったはずだからである。」

Gesta collationis Carthaginensis 7.258.20

20

Imo, si ita esset, vacaret totum praeconium scripturarum divinarum, quo jubentur polluti e medio sanctorum sacerdotum diligentia separari, dicente Domino per Moysem: Legitimum, inquit, aeternum in progenies vestras, dividere inter sanctos et profanos, inter mundos et immundos Levit.

PL 11, 1409D

「いや、もしそうであれば、聖書の宣言のすべては空しくなるであろう。その宣言によって、汚れた者たちは、祭司たちの熱心によって、聖なる者たちの中から切り離すよう命じられているのである〔sanctorum は「聖なる者たちの中から」とも「聖なる祭司たちの」とも取れる。前者と取った〕。主はモーセを通して言う、『それは、汝らの子孫に至るまで永遠の定めである。聖なるものと俗なるものとを、清いものと汚れたものとを分けること。』(レビ記、番号は次節の頭に続く)」

Gesta collationis Carthaginensis 7.258.21

21

X . Quod alibi neglectum in persona sacerdotum Spiritus increpat, dicens: Sacerdotes ejus repulerunt legem meam, profanabant sancta mea, inter mundum et immundum non dividebant, et inter sanctum et pollutum non separabant Ezech. XXII .

PL 11, 1409D

「(10)。この規定が怠られていることを、霊は別の箇所で、祭司たちのことを指して叱責して言う、『その祭司たちは我が律法を退け、我が聖なるものを冒瀆した。清いものと汚れたものとを分けず、聖なるものと穢れたものとを区別しなかった。』(エゼキエル22)」

Gesta collationis Carthaginensis 7.258.22

22

Ad hanc parabolam illud quoque adversarii subjungunt, paleas cum frumentis debere simul in Ecclesia permanere. Quod Hieremias repercutit, dicens: Quid paleis ad frumentum?

PL 11, 1409D

「このたとえに、敵対者たちはさらにこれをも付け加える。すなわち、籾殻は小麦とともに教会の中にとどまらなければならないと。これをエレミヤは打ち返して言う、『籾殻が小麦に何の関わりがあるか。』」

Gesta collationis Carthaginensis 7.258.23

23

Et Paulus apostolus: Quae particula est fidei cum infideli, aut quae communio luci ad tenebras I Cor. VI ? Et Salomon: Si communicabit lupus agno aliquando, sic peccator justo Eccli. XIII .

PL 11, 1410A

「また使徒パウロは:『信ずる者と信じない者とに何の分け前があるか、光と闇とに何の交わりがあるか。』(一コリント6)またソロモンは:『もし狼が子羊と交わることがあるなら、そのように罪人が義人と交わることもあるだろう。』(集会の書13)」

Gesta collationis Carthaginensis 7.258.24

24

Pisces etiam bonos et malos uno reticulo usque ad littus, id est, justos et injustos usque in finem saeculi simul contineri et protrahi confirmant, non intuentes hoc de reis latentibus dictum, quoniam reticulum in mari positum quid habeat a piscatoribus, id est, a sacerdotibus, ignoratur, donec extractum ad littus ad purgationem boni seu mali prodantur.

PL 11, 1410A

「また彼らは、善き魚と悪しき魚とが一つの網で岸まで、すなわち義人と不義の者とが世の終わりまでともに保たれ、引かれていくと主張するが、これが隠れた罪人について言われたことであるのを見ていない。海に置かれた網が何を含んでいるかは、漁師たち、すなわち司教たちには知られておらず、岸に引き上げられて、善き者か悪しき者かが浄めのために明らかにされるまでそうなのである。」

Gesta collationis Carthaginensis 7.258.25

25

Ita et latentes et in Ecclesia constituti, et a sacerdotibus ignorati, in divino judicio proditi, tamquam pisces mali, a sanctorum consortio separantur, sicut Dominus in Evangelio de latenti reo qui per obreptionem sacerdotes fefellerat, per figuram loquitur, dicens: Intrans, inquit, rex videre recumbentes, vidit illic hominem non habentem vestimentum nuptiale, et ait illi: Amice, quomodo huc venisti?

PL 11, 1410A

「このように、隠れていて教会の中に置かれ、司教たちに知られていなかった者たちは、神の裁きにおいて露わにされ、悪しき魚のように、聖なる者たちの交わりから切り離される。主が福音の中で、偽りによって司教たちを欺いた隠れた罪人について、比喩で語っているとおりである。彼は言う、『王は、席に着いている者たちを見ようと入り、そこに婚礼の衣を着けていない人を見て、彼に言った。友よ、どうしてここに来たのか。』」

Gesta collationis Carthaginensis 7.258.26

26

Ille autem obmutuit, et dixit rex ministris suis: Auferte illum pedibus et manibus, et mittite illum in tenebras exteriores: illic erit ploratio et stridor dentium Matth. XII .

PL 11, 1410B

「『彼は黙った。そこで王は従者たちに言った。足と手を〔縛って〕彼を連れ去り、外の闇に投げ出せ。そこには嘆きと歯ぎしりがある。』(マタイ12)〔引照の番号は底本のまま。この比喩はマタイ22章にある〕」

Gesta collationis Carthaginensis 7.258.27

27

Secundum hanc igitur rationem, frustra dixerunt bonos propter malos sacrilega separatione non deseri, sed malos propter bonos pia unitate tolerari, cum propter hanc profanam permixtionem commoveri et sejunctionem maximam provocare alio loco Dominus indignatus ostendat.

PL 11, 1410B

「この理由に従えば、彼らが、善き者は悪しき者のゆえに、冒瀆的な分離によって見捨てられるべきではなく、悪しき者は善き者のゆえに、敬虔な一致のうちに耐え忍ばれるべきだと言ったのは、空しい。主は別の箇所で、この冒瀆的な混合のゆえに憤り、心を動かされて、最大の分離を呼び起こすことを示しているからである。」

Gesta collationis Carthaginensis 7.258.28

28

Pro eo, inquit, quod facta est mihi omnis domus Israel permixtio, omnes aeramentum, argentum, ferrum, stannum et plumbum, in medio camini ardentis permixtum, propterea dicit. Haec dicit Dominus.

PL 11, 1410C

「『イスラエルの全家が私にとって混合物となったがゆえに』と彼は言う、『すべての者が、燃える炉の中で混ぜ合わされた青銅、銀、鉄、錫、鉛となった。それゆえ』と言う〔propterea dicit は本文が崩れているらしい。聖書の「それゆえ主はこう言う」の句が乱れたものと解した〕。『主はこう言う。』」

Gesta collationis Carthaginensis 7.258.29

29

Propter quod facti estis omnes in permixtione una, ideo recipio vos in medio Hierusalem. Sicut recipitur aeramentum, argentum et ferrum, et stannum et plumbum in medio camini, ad insufflandum in igni, ut confletur, ita recipiam vos in ira mea, et concremabo, et insufflabo in vos insufflationem ignis irae meae, et conflabimini in medio ejus, et scietis quia ego sum Dominus, qui effudi iram meam super vos Ezech.

PL 11, 1410C

「『汝らがみな一つの混合物となったがゆえに、それゆえ私は汝らをエルサレムの中に受け入れる。青銅や銀や鉄や錫や鉛が、火に吹きかけて溶かすために、炉の中に受け入れられるように、私は怒りをもって汝らを受け入れ、焼き尽くし、汝らに我が怒りの火の吹きかけを吹きかけ、汝らはその中で溶かされ、そして汝らは知る、我が怒りを汝らの上に注いだ者が、私、主であることを。』(エゼキエル、番号は次節の頭に続く)」

Gesta collationis Carthaginensis 7.258.30

30

XXII . Contra haec et talia quibus Ecclesia Dei a contaminatione permixtorum immundorum defenditur, clarum est adversarii qua conscientia patrocinantes erroribus malos nolint a bonorum communione discerni.

PL 11, 1410C

「(22)。神の教会が、混ざり合った汚れた者たちによる汚染から守られている、これらの、またこのような論拠に逆らって、敵対者たちがいかなる良心をもって、誤りを庇護しつつ、悪しき者が善き者の交わりから分けられることを望まないのか、それは明らかである。」

Gesta collationis Carthaginensis 7.258.31

31

Sequuntur enim apertissime blasphemantes, ut dicant Ecclesiam malorum delictis, etiam manifestorum non posse maculari, adhibentes exempla prophetarum, qui licet increparent eos pro delictis, tamen se ab eis corporaliter non separarunt, cum ostendamus longe aliud fuisse illud tempus in quo frequentare baptismum toties quoties peccabant, permittebantur.

PL 11, 1410D

「彼らは実に、あまりにも明白に冒瀆の言を吐いて、教会は悪しき者の罪過によって、たとえそれが明らかなものであっても、汚されることはありえないと言い、預言者たちの例を挙げている。預言者たちは、罪過のゆえに彼らを叱責しはしたが、それでも彼らから身体の上で離れはしなかったというのである。しかし我々は、罪を犯すたびに洗礼を繰り返すことが許されていた、あの時代がまったく別のものであったことを示す。」

Gesta collationis Carthaginensis 7.258.32

32

Tamen etiam sic inveniuntur eidem prophetae a malorum communione se abstinuisse, quando Sophonias propheta, qui ad Hieroboam in schismate positum missus, nec panem nec aquam jubetur accipere, qui circumventus, violato praecepto, a leone confectus est.

PL 11, 1410D

「それでもなお、そのようにしてさえ、同じ預言者たちが悪しき者の交わりから身を慎んでいたことが見いだされる。たとえば、分派の中に置かれたヤロブアムのもとに遣わされた預言者ソフォニアス〔列王記三13章でヤロブアムのもとに遣わされた「神の人」を、本文はソフォニアス(ゼファニヤ)と呼んでいる〕は、パンも水も受けてはならないと命じられたが、惑わされて命令を破り、獅子に殺された。」

Gesta collationis Carthaginensis 7.258.33

33

Helias etiam et Helisaeus altaribus schismatis Samariae numquam communicaverint, neque consenserint, qui magis in solitudine morabantur.

PL 11, 1410D

「エリヤとエリシャもまた、サマリアの分派の祭壇と決して交わらず、同意もしなかった。彼らはむしろ荒れ野にとどまっていた。」

Gesta collationis Carthaginensis 7.258.34

34

Osee quoque propheta ostenditur non interfuisse mysteriis eorum quorum sacrificia detestatur et damnat, dicens: Sacrificia eorum tamquam panis luctus. Omnis qui tetigerit ex eis, inquinabitur Osee IX .

PL 11, 1411A

「預言者ホセアもまた、その供え物を忌み嫌い断罪している者たちの奥義にあずからなかったことが示される。彼は言う、『彼らの供え物は、喪のパンのようである。それに触れる者はみな汚れる。』(ホセア9)」

Gesta collationis Carthaginensis 7.258.35

35

Amos denique quando potuit Samariae mysteriis misceri, de quo pseudopropheta ita regi invidiam facit; dicens: Conglobationes facit adversum te Amos in medio domus Israel. Non potest terra supportare sermones ejus, et ob hoc insuper expellitur Amos, VII .

PL 11, 1411A

「アモスにしても、サマリアの奥義に、いつ交わりえただろうか。偽預言者は彼について、王にこのように讒言している。『アモスは、イスラエルの家の中で汝に対して徒党を組んでいる。この地は彼の言葉に耐えることができない。』これゆえに、さらにアモスは追放される。(アモス7)」

Gesta collationis Carthaginensis 7.258.36

36

Jam vero in ipsa Hierusalem quomodo poterant prophetae sacrificiis peccantium hominum communicare, quae ipsi divino spiritu pleni damnabant Esaia dicente: Quo mihi multitudinem sacrificiorum vestrorum? dicit Dominus. Plenus sum.

PL 11, 1411A

「ましてエルサレムそのものにおいて、預言者たちが、罪を犯す人々の供え物と、どうして交わりえただろうか。彼ら自身、神の霊に満たされて、それを断罪していたのである。イザヤは言う、『汝らの供え物の多さは、私に何の用があるか』と主は言う。『私は満ちている。』」

Gesta collationis Carthaginensis 7.258.37

37

Holocaustomata arietum, et adipem agnorum, et sanguinem taurorum et hircorum nolo, nec sic veniatis in conspectu meo. Quis enim exquisivit ista de manibus vestris? Calcare aulam meam non adjicietis: si attuleritis similaginem, vanum. Incensum abominatio est mihi.

PL 11, 1411B

「『焼き尽くす献げ物としての雄羊、子羊の脂、雄牛と雄山羊の血を、私は望まない。そのようにして私の前に来てはならない。誰が汝らの手からそれらを求めたか。我が庭を踏みつけることを、汝らはもはや続けてはならない。もし小麦粉を供えても、空しい。香は私にとって忌まわしい。』」

Gesta collationis Carthaginensis 7.258.38

38

Neomenias vestras, et sabbata et diem magnum non sustineo. Jejunium et ferias, et dies festos vestros odit anima mea. Facti enim estis mihi in abundantia multa. Jam non parcam peccatis vestris.

PL 11, 1411B

「『汝らの新月祭と安息日と大いなる日を、私は忍ばない。汝らの断食と祝祭と祭の日を、私の魂は憎む。汝らは私にとって過剰なものとなった。もはや私は汝らの罪を容赦しない。』」

Gesta collationis Carthaginensis 7.258.39

39

Cum extenderitis manus, avertam oculos meos a vobis: et si multiplicaveritis preces, non exaudiam vos. Manus enim vestrae sanguine plenae sunt Isa. I .

PL 11, 1411B

「『汝らが手を伸ばすとき、私は汝らから目をそらす。汝らが祈りを重ねても、私は聞き入れない。汝らの手は血に満ちているからである』(イザヤ1)」

Gesta collationis Carthaginensis 7.258.40

40

Et iterum: Facinorosus autem qui sacrificat mihi vitulum, quasi qui canem occidat; et qui similam offert, quasi sanguinem porcinum; et qui thus in memoriam, quasi blasphemus Isa. LXVI .

PL 11, 1411B

「また重ねて言う。『しかし、私に子牛を犠牲にする悪人は、犬を殺す者のようであり、小麦粉を供える者は、豚の血を供える者のようであり、記念として香をたく者は、冒瀆者のようである』(イザヤ66)」

Gesta collationis Carthaginensis 7.258.41

41

Aggaeus etiam non modo sacrificia, sed ipsam gentem peccatricem penitus exsecratur, dicens: Sic et populus iste, et sic gens ista: et si quis illuc accesserit, inquinabitur Aggae. II .

PL 11, 1411C

「ハガイもまた、犠牲のみならず、罪ある民そのものを徹底的に呪って、言っている。『この民もそのとおり、この国もそのとおりである。そこに近づく者があれば、汚れるであろう』(ハガイ2)」

Gesta collationis Carthaginensis 7.258.42

42

Et Malachiel: Vos o sacerdotes qui profanatis nomen meum, et dixistis: In quo profanavimus nomen tuum? et ponentes in altari meo panes pollutos, et dixistis: In quo polluimus illos? in eo ut diceretis: Mensa Domini benedicta est, et quae superponebantur annullastis Malach.

PL 11, 1411C

「またマラキは言う。『祭司たちよ、私の名を汚す者たちよ、汝らは言った、「どのようにして我々は汝の名を汚したのか」と。また、私の祭壇に汚れたパンを供えて、汝らは言った、「どのようにして我々はそれを汚したのか」と。それは、「主の食卓は祝福されている」と言い、その上に供えられていたものを無にしたことによってである』(マラキ1)」

Gesta collationis Carthaginensis 7.258.43

43

I . Et ita in omnibus Prophetis invenies, quoniam si communicassent eis quos tantis vocibus condemnabant, praevaricationis crimen incurrerent. Quod ergo inter eos erant commorationis fuit, non communionis.

PL 11, 1411C

「こうして、すべての預言者のうちに、次のことが見いだされる。すなわち、これほど多くの声で断罪していた者たちと交わりをもったならば、彼らは背反の罪に陥ったであろう。したがって、預言者たちが彼らのあいだにいたのは、同居であって、交わりではなかった。」

Gesta collationis Carthaginensis 7.258.44

44

In defensionem deinde sceleris sui auctoritatem sibi exemplo Judae traditoris assumunt, quo eum dicunt a Domino et praecognitum assumptum et cognitum toleratum, cum utique sine praejudicio praescientiae suae Dominus Christus Judam in apostolorum numerum assumpserit, cognitum autem sibi, non hominibus, hac ratione pertulerit, qua et hodie perferre videtur occultos.

PL 11, 1411C

「次に彼らは、自らの罪を弁護するために、引き渡し者ユダの例によって自らに権威を引き寄せ、ユダは主によって、あらかじめ知られたうえで選ばれ、知られたうえで容認されたのだと言う。しかし主キリストは、自らの予知を損なうことなくユダを使徒の数に加えたのであり、ユダを知っていたのは自分にとってであって、人々にとってではなく、今日も隠れた者たちを耐え忍んでいると見えるのと同じ理由で、耐え忍んだのである。」

Gesta collationis Carthaginensis 7.258.45

45

Scriptum est enim: Quae occulta sunt mihi, quae manifesta vobis et filiis vestris Deut. XXIX . In Psalmis: Nonne Deus inquiret ista? Ipse enim scit latentia cordis Psal. XLIII . In Regnorum: Homo videt in facie, Deus autem videt in corde I Reg. XVI .

PL 11, 1411D

「次のように書かれているからである。『隠されたことは私にあり、明らかなことは汝らと汝らの子らにある』(申命記29)。詩篇には、『神はこれらを探り出さないだろうか。神は心の隠れたものを知っているからである』(詩篇43)。サムエル記には、『人は顔を見るが、神は心を見る』(サムエル記上16)」

Gesta collationis Carthaginensis 7.258.46

46

Et in Apocalypsi: Et scient omnes Ecclesiae quoniam ego sum scrutator renum et cordis Apoc. XVII . Denique Domino cum discipulis recumbente et dicente: Unus ex vobis me tradet Matth.

PL 11, 1411D

「また黙示録には、『すべての教会は、私が腎と心を探る者であることを知るであろう』(黙示録17)。さらに、主が弟子たちとともに席に着いて、『汝らのうちの一人が私を引き渡す』と言ったとき(マタイ26)」

Gesta collationis Carthaginensis 7.258.47

47

XXVI , atque respondente eodem Juda: Numquid ego sum, Domine? et ab eodem Domino audiret, Tu dixisti Marc. XIV , detectum se protinus videns, confusus abscessit, sed cum ipsa postmodum turba ad tradendum Dominum venit.

PL 11, 1412A

「同じユダが、『主よ、私でしょうか』と答え、同じ主から、『汝が言った』と聞いたとき(マルコ14)、ただちに自分が暴かれたと見て、困惑して立ち去った。しかしその後、群衆とともに主を引き渡すためにやって来たのである。」

Gesta collationis Carthaginensis 7.258.48

48

Vadant ergo cum suo Juda patrono inimici dominicae veritatis, qui suo more defendere reos manifestissimos elaborant.

PL 11, 1412A

「それゆえ、主の真理の敵は、自分たちの後ろ盾であるユダとともに去るがよい。彼らは自らの流儀で、きわめて明白な罪人たちを弁護しようと努めているのである。」

Gesta collationis Carthaginensis 7.258.49

49

Item ad defensionem pollutae permixtionis suae verba Apostoli objiciunt, quibus ait: Sive per occasionem, sive per veritatem miserebor, quoniam filii fornicationis sunt, quia fornicata est mater ipsorum, dedecoravit eos quae peperit eos Philip. I .

PL 11, 1412A

「同じく彼らは、自らの汚れた混交を弁護するために、使徒の言葉を突きつける。その言葉で使徒は言う。『口実によってであれ、真理によってであれ、私は憐れむ。彼らは淫行の子らであり、彼らの母が淫行を行い、彼らを産んだ女が彼らを辱めたからである』(フィリピ1)〔後半は使徒の書簡にはなく、ホセア2:4–5に通じる文言である〕。」

Gesta collationis Carthaginensis 7.258.50

50

Et in Isaia: Quomodo vestimentum conspersum in sanguine non erit mundum, ita nec tu eris mundus, quia terram meam perdidisti, et plebem meam occidisti: non manebis in aeternum tempus, semen nequam.

PL 11, 1412A

「またイザヤには、『血にまみれた衣が清くならないように、汝もまた清くはならない。汝が私の地を滅ぼし、私の民を殺したからである。汝は永遠の時に至るまで残らない、悪しき子孫よ。』」

Gesta collationis Carthaginensis 7.258.51

51

Para filios tuos interfici peccatis patris sui, ut non exsurgant Isa. 14 . Et in Regnorum libro tertio: Et deposuit Salomon Abiathar de sacerdotio Domini, ut impleatur verbum Domini, quod locutus est de domo Heli in Selom III Reg. II .

PL 11, 1412B

「『汝の子らを、父の罪のゆえに殺される用意をせよ、彼らが立ち上がらないように』(イザヤ14)。また列王記三には、『ソロモンはアビアタルを主の祭司職から退けた。主がシロでエリの家について語った言葉が成就するためである』(列王記三2)」

Gesta collationis Carthaginensis 7.258.52

52

Jam vero quod dicunt baptismum Christi ita defendi sicut ipsa Catholica defenditur ubique, et apud omnes esse, decretis Patrum nostrorum martyrum beatissimorum compendio brevitatis excluditur.

PL 11, 1412B

「さらに、キリストの洗礼は、公同の教会そのものがどこでも守られているのと同じように守られ、すべての者のもとにある、と彼らが言うことは、いと祝福された我々の父なる殉教者たちの決議によって、簡潔に退けられる。」

Gesta collationis Carthaginensis 7.258.53

53

Illud autem quam incaute, immemores sui, inimici veritatis oppugnant, apud fures et raptores quoslibet extraneos datum baptisma suscipi debere, adhibito incompetenti ad hanc rem testimonio Pauli apostoli quod scriptum est: Qui veritatem Dei in injustitia detinent Rom.

PL 11, 1412B

「また、真理の敵が、自らを忘れて、いかに不用心に攻撃していることか。盗人や強盗など、外部のいかなる者のもとで授けられた洗礼であれ、受け入れられるべきだというのである。彼らはこの件に不適切な、使徒パウロの証言、すなわち、『神の真理を不義のうちに押さえ込む者』と書かれていること(ローマ1)」

Gesta collationis Carthaginensis 7.258.54

54

I , hoc in loco furtum furtivo voluerunt defendere testimonio. Apostolus enim de gentilibus agens, et incredulos increpans, ita locutus est dicens: Revelabitur enim ira Dei de coelo super omnem impietatem et injustitiam hominum eorum qui veritatem Dei in injustitia detinent; quoniam quod cognoscibile est Dei, manifestum est illis.

PL 11, 1412B

「を持ち出して、この箇所では、盗みを盗用した証言によって弁護しようとした。使徒は異邦人について論じ、不信の者たちを叱責して、こう語っているからである。『神の怒りは、神の真理を不義のうちに押さえ込む人々のあらゆる不敬虔と不義に対して、天から啓示される。神について知りうることは、彼らにとって明らかだからである。』」

Gesta collationis Carthaginensis 7.258.55

55

Deus enim illis manifestavit. Etenim quae invisibilia sunt ejus a constitutione mundi, per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur.

PL 11, 1412C

「『神が彼らに明らかにしたのである。実に、神の見えない性質は、世界の創造以来、造られたものによって理解され、見られる。』」

Gesta collationis Carthaginensis 7.258.56

56

Sempiterna quoque virtus ejus et divinitas, ita ut sint inexcusabiles: quia cum cognovissent Deum, non ut Deum honorificaverunt, aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis, et intenebratum est insipiens cor illorum.

PL 11, 1412C

「『その永遠の力と神性もそうであり、ゆえに彼らには弁解の余地がない。彼らは神を知りながら、神として崇めず、感謝もせず、かえってその思いの中で空しくなり、その愚かな心は暗くなったからである。』」

Gesta collationis Carthaginensis 7.258.57

57

Dicentes enim se esse sapientes, infatuati sunt, et immutaverunt claritatem incorrupti Dei in similitudine imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentum. Propter quod tradidit illos Deus in concupiscentia cordis illorum in immunditiam Rom.

PL 11, 1412C

「『自らを知者と称して愚かになり、朽ちることのない神の栄光を、朽ちる人間や、鳥や四つ足の獣や蛇の像に似たものに変えた。それゆえ、神は彼らを、その心の欲望のままに汚れへと引き渡した』(ローマ1)」

Gesta collationis Carthaginensis 7.258.58

58

I . Unde secundum hunc sensum etiam gentilium inquinata mysteria se suscipere profitentur.

PL 11, 1412D

「したがって、この解釈に従えば、彼らは異邦人たちの汚れた秘儀をも受け入れると、自ら明言していることになる。」

Gesta collationis Carthaginensis 7.258.59

59

Secuti autem sunt errorem suum evidentissimis accumulare blasphemis, quo dicant eos qui haereticorum baptisma reprobant, posse Christum reprobare, quod eum daemonia confessa sunt.

PL 11, 1412D

「さらに彼らは、自らの誤りに従って、きわめて明白な冒瀆を積み重ねた。異端者の洗礼を退ける者は、悪霊たちがキリストを告白したことをもって、キリストをも退けうる、と彼らは言うのである。」

Gesta collationis Carthaginensis 7.258.60

60

Hoc loco non solum sanctorum martyrum decretis insultant, sed magis parati sunt daemoniorum quia Christum confessi sunt, communioni misceri.

PL 11, 1412D

「この箇所で彼らは、聖なる殉教者たちの決議を侮るだけでなく、悪霊たちがキリストを告白したがゆえに、悪霊たちの交わりに混じることをむしろ厭わないのである。」

Gesta collationis Carthaginensis 7.258.61

61

Quod autem subtili brevitate ista dixerunt, eum, qui foris baptizatus fuerit suscipi debere, non ut quod deest adsit sed ut quod inest prosit, in utroque se ipsos circumvenisse monstrantur.

PL 11, 1412D

「また、外で洗礼を受けた者は受け入れられるべきであり、それは欠けているものが備わるためではなく、すでにあるものが益をなすためである、と彼らが巧みな簡潔さで述べたことについては、そのどちらにおいても、彼ら自身が欺かれていることが示される。」

Gesta collationis Carthaginensis 7.258.62

62

Omnia enim haec, ut supra dictum est, sanctorum martyrum sententiis evacuantur. Unde enim fieri potest, si una est Ecclesia et indivisus est Christus, ut foris positus baptismum consequatur?

PL 11, 1413A

「これらはみな、先に述べたとおり、聖なる殉教者たちの意見によって無効にされるからである。実際、教会が一つであり、キリストが分かたれていないのであれば、外に置かれた者が洗礼を得るということが、どうして起こりえようか。」

Gesta collationis Carthaginensis 7.258.63

63

Quod vero sibi a nobis objici dicunt, Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis I Tim.

PL 11, 1413A

「また、彼らは我々から突きつけられていると言うが、『誰にも性急に手を置いてはならない。他人の罪にあずかってはならない』(一テモテ5)」

Gesta collationis Carthaginensis 7.258.64

64

V , et quasi respondentes occurrunt moribus potius debere homines quam corpore separari, ad hoc non modo moribus, sed etiam corpore a malis debere disjungi multis admodum testimoniis legalibus approbamus.

PL 11, 1413A

「そして、答えるかのように、人は体によってよりも行いによって分かたれるべきだと反論する。これに対して我々は、悪しき者からは行いによってだけでなく、体によっても切り離されるべきことを、律法の多くの証言によって立証する。」

Gesta collationis Carthaginensis 7.258.65

65

In Numeris: Discedite a tabernaculis hominum istorum durissimorum, et ne tetigeritis ab omnibus quae sunt eis, ne simul pereatis et vos in omnibus peccatis eorum Num. XVI .

PL 11, 1413A

「民数記には、『この最も頑なな人々の天幕から離れよ。彼らに属するすべてのものに触れるな。彼らのあらゆる罪のうちに、汝らも共に滅びないためである』(民数記16)」

Gesta collationis Carthaginensis 7.258.66

66

Item Esaias: Discedite, exite inde, et immundum nolite tangere: Discedite de medio eorum qui fertis vasa Domini Isa. LII . Item Apostolus: Vos enim estis templum Dei vivi.

PL 11, 1413A

「同じくイザヤは言う。『離れよ、そこから出よ。汚れたものに触れるな。主の器を運ぶ者たちよ、彼らの中から離れよ』(イザヤ52)。同じく使徒は言う。『汝らは生ける神の神殿だからである。』」

Gesta collationis Carthaginensis 7.258.67

67

Dicit enim ipse: Quoniam habitabo in eis, et in eis ambulabo, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus meus.

PL 11, 1413B

「神自身が言っているからである。『私は彼らのうちに住み、彼らのうちを歩み、彼らの神となり、彼らは私の民となる。』」

Gesta collationis Carthaginensis 7.258.68

68

Propter quod discedite de medio eorum et separamini, et immundum ne tetigeritis, et ego recipiam vos, et ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens II Cor. VI .

PL 11, 1413B

「『それゆえ、彼らの中から離れ、分かれよ。汚れたものに触れるな。そうすれば私は汝らを受け入れ、汝らの父となり、汝らは私の息子、娘となる』と全能の主は言う」(二コリント6)。

Gesta collationis Carthaginensis 7.258.69

69

Illud vero quale est, ut cum nos eis objiciamus persecutiones et immanes crudelitates quibus ipsi et majores eorum nos patresque nostros per annos centum vel amplius sine cessatione afflixerint atque vexaverint, illi isto non erubescant suffragio, quod dicant ab aliquibus nostrorum Maximianistis fuisse persecutiones illatas, cum utique longe aliud sit usurpata Ecclesiastica et compauperum civiliter repetere voluisse, nec ullum ad communionem nostram nolentem invitumque coegisse, et aliud sit aperto furore per universum populum Christianum omnia mala crudeliter exercere.

PL 11, 1413B

「また、これはいかなることか。我々が、彼ら自身と彼らの先人たちが百年あるいはそれ以上にわたって、我々と我々の父たちを絶え間なく苦しめ悩ませた迫害と非道な残虐を彼らに突きつけると、彼らは、我々の側の幾人かによってマクシミアヌス派に迫害が加えられたと言う、この後ろ盾を恥じないのである。しかし、奪われた教会の財と、ともに貧しい者たち〔compauperum。『財』を補って取った〕の財とを、民事の手続きで取り戻そうとしたこと、そして、望まず意に反する者を一人たりとも我々の交わりに強いなかったことは、まったく別のことであり、あからさまな激怒をもってキリスト教徒の全民にあらゆる悪を残酷に行うことは、別のことである。」

Gesta collationis Carthaginensis 7.258.70

70

Quis enim nesciat istos traditores persecutoresque nostros ab ipso exordio condemnatae traditionis commentitiis precibus cunctis in nostram necem hujus saeculi principibus supplicasse, atque ad suam communionem contra Dei praecepta minis et proscriptionibus coarctasse?

PL 11, 1413C

「我々の引き渡し者にして迫害者であるこの者たちが、断罪された引き渡しの当初から、偽りの請願によって、この世の君主たちすべてに我々の殺害を請い求め、神の命令に背いて、脅しと財産没収によって自らの交わりへ追い込んだことを、誰が知らないであろうか。」

Gesta collationis Carthaginensis 7.258.71

71

Nam ut omittamus quantus sanguis Christianus effusus sit per Leontium, Ursatium, Macarium, Paulum, Taurinum, Romanum, caeterosque exsecutores quos in sanctorum necem a principibus saeculi meruerunt, quando plurimi venerarabiles sacerdotes occisi, alii in exsilium relegati, Christianitas late vexata, sacrata stuprata virginitas, proscripti divites, spoliati pauperes, ablatae basilicae, atque acti in fugam profugi sacerdotes, nostro nunc tempore quanta commiserint nullus ignorat.

PL 11, 1413C

「というのは、レオンティウス、ウルサティウス、マカリウス、パウルス、タウリヌス、ロマヌス、そのほか、聖なる者たちを殺すために世の君主たちから得た執行官たちによって、どれほどのキリスト教徒の血が流されたか、また、きわめて多くの尊ぶべき司教〔底本は venerarabiles。venerabiles と読む〕が殺され、ほかの者は流刑に処せられ、キリスト教は広く悩まされ、聖別された処女性は汚され、富める者は財産を没収され、貧しい者は奪われ、聖堂は取り上げられ、司教たちは逃亡へと追いやられたかは、いま措くとしても、我々の時代に彼らがどれほどのことを行ったかを、知らない者はいない。」

Gesta collationis Carthaginensis 7.258.72

72

Episcopis ingesserunt exsilia, Christianis fugientibus praecipitia, oppresserunt populos, praedati sunt clericos, invaserunt basilicas, intulerunt consentire nolentibus plagas; postremo in uno tantum oppido Bagaiensi eorum causa multorum Christianorum sanguis effusus est, et nec sic satiati in hodiernum cessare contenti sunt.

PL 11, 1413D

「彼らは司教たちに流刑を課し、逃げるキリスト教徒には断崖を課し、民を圧迫し、聖職者から略奪し、聖堂を侵し、同意しない者には打擲を加えた。ついには、バガイという一つの町だけでも、彼らのために多くのキリスト教徒の血が流されたが、それでも満たされず、今日に至るまでやめることで満足していない。」

Gesta collationis Carthaginensis 7.258.73

73

Unde quia ad hoc tantae immanitatis eorum acerbissimos titulos de scripturis divinis, quibus ista flagitia prohibentur, superfluum sit documenta subnectere, cum talia nec mundanis legibus permittantur, satis sit eorum nos errori respondisse, et quae superfluo responderunt, divinis testimoniis eluisse. Et alia manu. Dominus te incolumem conservet, quod optamus. Recitavi.

PL 11, 1413D

「それゆえ、彼らのこれほどの残虐に対する、きわめて苛烈な罪名について、これらの悪行を禁じている神的な聖書から証拠を付け加えるのは余計であろう〔titulos の係りは定かでない。『罪名』と取った〕。このようなことは、世俗の法でさえ許されていないのであるから。我々が彼らの誤りに答え、余計に答えられたことを神的な証言によって洗い流したことで、十分としよう。」別の手で:「主があなたを無事に保つように。これが我々の願いである。私は読み上げた。」