Gesta collationis Carthaginensis 7.249.1
Emeritus episcopus dixit. Si nulla est actio personarum, cur Caeciliani in judicio faciunt mentionem?
PL 11, 1406D司教エメリトゥスは言った。「人物に対する訴えが何もないのなら、なぜ彼らは法廷でカエキリアヌスの名を持ち出すのか。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.249.2
Aut enim juste timent, quod eum desiderant excusare; aut si superflua actio adversus Caecilianum intenta liberat mores, vitam purgat, hoc ipsum debent legalibus testimoniis approbare.
PL 11, 1406D「彼らは、彼を弁明したいと望んでいるがゆえに正当に恐れているのか、あるいは、カエキリアヌスに向けられた訴えが余計なものであって、彼の品行を解放し、生を清めるのだと言うのなら、まさにそのことを、法にかなった証言によって立証せねばならない。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.249.3
Dicimus etenim multis legalibus documentis, sacerdotum vitia, ac probrosos mores, et nefariam conversationem, maculam aut rugam Ecclesiae semper inferre. Unde enim est quod Apostolus ait: Non habentem maculam neque rugam.
PL 11, 1406D「我々は、多くの法にかなった文書によって、司教たちの悪徳、恥ずべき品行、邪悪な暮らしが、つねに教会に染みやしわをもたらすと主張する。使徒が『染みもしわもないもの』と言うのは、何に由来するのか。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.249.4
Et iterum: Oportet episcopum irreprehensibilem esse? Multis etiam documentis lex divina diffunditur, quibus immaculata vita pastoris debeat coelestibus testimoniis approbari.
PL 11, 1407A「また、『司教は非難の余地のない者でなければならない』とも言う。牧者の汚れなき生が天の証言によって立証されるべきことは、神の法が多くの文書に広く示している。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.249.5
Sed ne per longitudinem prosecutionis audientiae fastidium faciam, aut forte praeteream quae competunt causae, quoniam habemus in manibus divinorum sacramentorum collectam undique uniformitatem, idipsum potestas tua adversum eorum mandatum, quod legaliter se scripsisse dixerunt, jubeat recitari, ut post adsertionem nostrae prosecutionis lectionemque libelli, sive litterarum quas in judicio petimus recensendas; universa quae nostris partibus competunt, specialiter peragamus. Et alia manu. Emeritus episcopus salva appellatione recognovi.
PL 11, 1407A「しかし、陳述が長くなって聞く者に倦怠を生じさせたり、案件にふさわしい事柄をたまたま見落としたりすることのないように。我々は手もとに、神の秘義のあちこちから集められた一致を持っているので、あなたの権能が、彼らが法に従って書いたと言った彼らの委任状に対して、まさにそれが読み上げられるよう命じられたい。それは、我々の陳述の主張と、訴状の朗読、さらに法廷で再検討を求める書簡の朗読ののち、我々の側にかなうすべてを個別に遂行するためである。」別の手で:「司教エメリトゥス、上訴を留保して確認した。」