諸家411

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 11 › Gesta collationis Carthaginensis

Pars V, Caput CXLV 第V部 第CXLV章

Various authors · Gesta collationis Carthaginensis · PL 11, 1319B · 4 sectiones

Gesta collationis Carthaginensis 5.145.1

1

Petilianus episcopus dixit. Agimus gratias honorificentiae tuae, vir nobilis, quod talis ac tanta est tua pietas, ut benemeritis viris antiquissimisque sacerdotibus et tot persecutionum palmis florentibus, hanc benignitatem praestare digneris ut gravissima senectus, quae ornata est annis et meritis suis, sedendo sese reficiat, ne stando diutius laborare videatur, ne hic quoque labor oneret modicas vires senectutis.

PL 11, 1319B

司教ペティリアヌスは言った。「高貴なる人よ、我々はあなたの礼遇に感謝する。あなたの敬虔はまことに大きく、功ある人々、最も年長の司教たち、数々の迫害の棕櫚で栄える者たちに、この厚意を施すことをよしとされる。すなわち、年と功績とによって飾られた重い老齢が、座ることで身を休め、立ち続けて苦労することのないように、この労苦までが老齢のわずかな力に重くのしかからないようにしてくださるのである。」

Gesta collationis Carthaginensis 5.145.2

2

Sed quoniam vires Dominus subministrat, ipsamque reverendam senectutem facit esse fortiorem, non erubescimus, non veremur, non evitamus te residente, vir nobilis, libenter adsistere.

PL 11, 1319C

「しかし、主が力を添え、尊ぶべきその老齢そのものをいっそう強くするのだから、高貴なる人よ、あなたが座しておられるあいだ、我々は立つことを恥とせず、恐れず、避けもしない。喜んで傍らに立つ。」

Gesta collationis Carthaginensis 5.145.3

3

Siquidem hoc nec Christus Dominus noster vitaverit cum ante praesidem stetisse dignatus est, quanto magis nos non recusamus, cum tu honorificus, tu justus, tu reverens, tu benignus, hanc offeras gratiam quae tibi a Domino remuneratore dignissimis praemiis frequentissime referatur?

PL 11, 1319C

「事実、我々の主キリストでさえ、総督の前に立つことをいとわなかったときにこれを避けなかったのである。まして我々が拒むはずがあろうか。あなたは名誉を重んじ、正しく、敬意あり、寛大であって、この恩恵を差し出してくださるのだから。この恩恵は、報いる主によって、きわめてふさわしい報酬をもって、幾度もあなたに返されるであろう。」

Gesta collationis Carthaginensis 5.145.4

4

Id autem nobis expedit, id necesse est, ut cum causa peroratur, cum prius incipitur, ut etiam personae constent, stare singulos deceat, quibus subire contingit disceptationis examen. Et alia manu. Petilianus episcopus recognovi.

PL 11, 1319D

「だが、我々にとって有益であり必要であるのは、訴えが述べ尽くされるとき、まず開始されるとき、人物の身元も確かめられるときに、論争の吟味を受けることになった一人一人が立つのがふさわしいということである。」別の手で:「司教ペティリアヌス、確認した。」