Gesta collationis Carthaginensis 7.75.1
Petilianus episcopus dixit. Ecclesiam catholicam penes me esse, et pura observatio nostra facit, et vitia vestra atque flagitia vestra. Omnis Ecclesia Dei pura, sancta, sine macula et ruga esse debebit.
PL 11, 1376A司教ペティリアヌスは言った。「公同の教会が私のもとにあることを、我々の清い遵守も、諸君の悪徳と諸君の不品行も示している。神の教会はすべて、清く、聖く、しみもしわもないものでなければならない。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.75.2
Quare igitur, ut ad hujus disputationem rei possimus descendere, et congruo tempore testimoniis Dominicis, ut prius est, quod de te flagito, si non diffidis, maxime cum id agat causae justissimus cognitor, ut quidquid agendum sit populo publicetur.
PL 11, 1376A「それゆえ、我々がこの事柄の論議に降りてゆくことができるよう、また、ふさわしい時に主の証言によって〔論じる〕ために、まず第一に、私が汝に要求していることを——もし汝が自信を失っていないなら——、とりわけ最も正しい裁定者が、行われるべきことは何であれ民に公にされるよう取り計らっているときに。〔構文が崩れており、述語を欠くらしい〕」
Gesta collationis Carthaginensis 7.75.3
Mentitum te igitur clementissimo imperatori sat constat, cum dubitas proferre quid dixeris, quid egeris, quid mandaveris, quid susceperit ille legatus, quod mandatum acceperit, quid peregerit.
PL 11, 1376A「それゆえ、汝が最も寛大な皇帝に偽ったことは十分に明らかである。汝が何を言い、何を行い、何を委任したのか、あの使節が何を引き受け、どのような委任を受け、何を成し遂げたのかを示すことを、汝がためらっているのであるから。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.75.4
Noverit haec conscientia populi, sciat universa provincia, hoc acta ista quae controversa plene contineant, sciant vos apertissime de mendacio vestro diffidere, morasque innectere actioni, ne ad veritatem aliquando vestris praestigiis nebulisque obstantibus veniatur.
PL 11, 1376A「民の意識もこれを知れ。全属州が知れ。争われているこれらの記録がこれを余すところなく収めるようにせよ。そして人々は、諸君が自らの偽りに確信を持てずにいること、訴訟に遅延を結びつけていることを、きわめて明白に知れ。諸君のまやかしと霧が妨げとなって、真理にいつか至ることがないようにするためである。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.75.5
Et alia manu. Petilianus episcopus salva appellatione nostra recognovi. Vincentius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Quod nescis an petiverim, quomodo reprehendis? Et alia manu. Recognovi. Petilianus episcopus dixit. Petisse se confessus est. Et alia manu. Petilianus episcopus, salva appellatione nostra, recognovi.
PL 11, 1376B別の手で:「司教ペティリアヌス、我々の上訴を留保して、私は確認した。」公同の教会の司教ウィンケンティウスは言った。「私が請求したかどうかを知らないのに、汝はどうして非難するのか。」別の手で:「確認した。」司教ペティリアヌスは言った。「その者は請求したことを自ら認めた。」別の手で:「司教ペティリアヌス、我々の上訴を留保して、私は確認した。」