諸家411

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 11 › Gesta collationis Carthaginensis

Pars VII, Caput CCLXXII 第VII部 第CCLXXII章

Various authors · Gesta collationis Carthaginensis · PL 11, 1416B · 7 sectiones

Gesta collationis Carthaginensis 7.272.1

1

Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Ideo et illa conscripta sunt, et haec excipiuntur. Si quid memoriam fallit, et ego possum petere ut mihi de epistola recitetur; et ipsi possunt, ut illis ex codicibus recitetur, praebere silentium. Agamus aliquid.

PL 11, 1416B

公同の教会の司教アウグスティヌスは言った。「だからこそ、あれらは書き留められ、これらは速記されているのである。もし記憶が違っているなら、私は書簡から読み上げてもらうよう求めることができるし、彼らもまた、写本から読み上げてもらうために、沈黙を与えることができる。何か進めよう。」

Gesta collationis Carthaginensis 7.272.2

2

Ut ergo dicere coeperam, ipsis admonentibus, invenimus in scripturis mundi nomen in malo, mundi nomen in bono. Nam mundi nomen in malo, sicut ipsi dixerunt: Et mundus eum non cognovit Joan. I . Et: Si quis dilexerit mundum, non est charitas Patris in illo I Joan.

PL 11, 1416B

「そこで、私が言い始めていたとおり、彼ら自身が促したことに応じて、我々は聖書に、『世』の語が悪い意味にも、よい意味にも用いられているのを見いだした。悪い意味での世とは、彼ら自身が言ったとおり、『世は彼を知らなかった』(ヨハネ1)、また『もし誰かが世を愛するなら、父の愛はその者の内にない』(一ヨハネ2)」

Gesta collationis Carthaginensis 7.272.3

3

II , et caetera. Mundi autem nomen in bono. Ut credat mundus quoniam tu me misisti Joan. XVII . Non enim credere malorum est. Mundi nomen in bono. Non venit ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum Ibid. 3 . Non salvabitur nisi Ecclesia in mundo.

PL 11, 1416C

「などである。しかし、よい意味での世の語もある。『世が、汝が私を遣わしたことを信じるように』(ヨハネ17)。信じることは悪人のものではないからである。よい意味での世。『彼が来たのは世を裁くためではなく、世が彼によって救われるためである』(同書3)。世の内なる教会でなければ救われない。」

Gesta collationis Carthaginensis 7.272.4

4

Cum ergo et in bono mundus, et in malo mundus, unde ista scripturarum rixa? Si intellectore careat, adhibe lumen intelligentiae.

PL 11, 1416C

「ゆえに、よい意味での世も、悪い意味での世もあるのに、聖書をめぐるこの争いはどこから来るのか。もし聖書を解き明かす者が欠けているなら、理解の光を当てよ。」

Gesta collationis Carthaginensis 7.272.5

5

Vide mundum in malo omnes dilectores temporalium per universas gentes: vide mundum in bono omnes fideles et spem gerentes aeternae vitae per universas gentes. Deus erat in Christo, inquit, mundum reconcilians sibi II Cor. V .

PL 11, 1416C

「悪い意味での世とは、あらゆる民のうちの、一時的なものを愛するすべての者を見よ。よい意味での世とは、あらゆる民のうちの、信じ、永遠の生命の望みを抱くすべての者を見よ。『神はキリストにあって、世を自らと和解させていた』と彼は言う(二コリント5)。」

Gesta collationis Carthaginensis 7.272.6

6

Si reconciliari potest Deo detestatus ille mundus de quo dictum est quia non est charitas Christi in eo qui dilexerit mundum, judicent qui loquuntur. Audiat ergo patienter nobilitas tua.

PL 11, 1416D

「もし、『世を愛する者のうちにキリストの愛はない』と言われた、あの忌むべき世が、神と和解させられうるのなら、語る者たちが判断せよ。ゆえに、あなたの高貴は忍耐して聞いてほしい。」

Gesta collationis Carthaginensis 7.272.7

7

Video scripturam sanctam [per] commixtos bonos et malos, sicut ipsi de retibus jam confessi sunt, praesignasse Ecclesiam. Et cum diceret cumque streperetur, Alypius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Scriptum sit, quia perstrepunt.

PL 11, 1416D

「私は、聖書が、善人と悪人の混ざり合いによって〔per は底本で角括弧に入れて補う〕、彼ら自身が網についてすでに認めたとおり、教会をあらかじめ示していたと見る。」そして彼が言い、騒ぎが起きていたとき、公同の教会の司教アリピウスは言った。「書き留めよ、彼らが騒ぎ立てていることを。」