諸家411

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 11 › Gesta collationis Carthaginensis

Pars VI, Caput XXXIII 第VI部 第XXXIII章

Various authors · Gesta collationis Carthaginensis · PL 11, 1357B · 4 sectiones

Gesta collationis Carthaginensis 6.33.1

1

Emeritus episcopus dixit. Non adeo immemores sumus ut contra nostra veniamus: nec ego hic incuriam officii aut exceptorum negligentiam damno, ubi intelligo prolixitate gestorum [ad] diem minime occurrere potuisse.

PL 11, 1357B

司教エメリトゥスは言った。「我々は、自分たちの言ったことに背くほど忘れっぽくはない。また私は、ここで官房の不注意や速記者たちの怠慢を責めるのでもない。議事録が長大であったために、〔その〕日〔底本は ad を角括弧に入れて補う〕に間に合わなかったのだと解しているからである。」

Gesta collationis Carthaginensis 6.33.2

2

Quod si factum est, et explicitis omnibus gesta res est, cur non in notitiam nostram quae acta sunt perferuntur?

PL 11, 1357B

「だが、もしそれが作成されており、すべてが仕上げられて事が記録されたのなら、なぜ行われたことが我々の知るところにもたらされないのか。」

Gesta collationis Carthaginensis 6.33.3

3

Cum enim ea quae nobilitas tua recenseri jussit ab officio fuerint ventilata, necesse ut acceptis universis tractem discutiamque quibus causis quibusve modis debeam respondere.

PL 11, 1357C

「あなたの高貴が改めて読み上げよと命じたことが官房によって吟味された以上、私は、すべてを受け取ったうえで、いかなる理由により、いかなる仕方で答えるべきかを検討し、考察する必要がある。」

Gesta collationis Carthaginensis 6.33.4

4

Tantam etenim ex mandato illorum confusionem causae esse cognovi, ut et de praeteritis instrui debeam; et agnoscam de praesentibus cui debeam respondere. Et alia manu. Emeritus recognovi.

PL 11, 1357C

「彼らの委任状のせいで、事案にこれほどの混乱があると知った以上、私は過ぎたことについても教えられねばならず、また現在のことについて誰に答えるべきかを見定めねばならない。」別の手で:「エメリトゥス、確認した。」