Gesta collationis Carthaginensis 7.281.1
Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Mundus ergo, non enim aliter et nobis videri potuit, in hominibus intelligitur: non utique ita stulti simus ut belluas etiam et quaecumque irrationabilia animantia ad salutem, quam Christus promisit, pertinere dicamus.
PL 11, 1417C公同の教会の司教アウグスティヌスは言った。「それゆえ世は――我々にも別様には見ええなかったのだが――人間のうちに解される。我々は、獣や、理性を持たないあらゆる生き物までもが、キリストが約束した救いにあずかると言うほど愚かではないはずである。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.281.2
Prorsus hoc dicimus: Mundus in maligno positus est: homines sunt. Ut credat mundus quia tu me misisti: homines sunt. Mundum reconcilians sibi; homines sunt, et caetera quae in malo dicta sunt, homines illi, homines illi.
PL 11, 1417D「まさにこう我々は言う。『世は悪しき者のうちに置かれている』――人間である。『世が、汝が私を遣わしたことを信じるように』――人間である。『世を自らと和解させ』――人間である。そのほか、悪い意味で言われたことは、あの人間たち、あの人間たちである。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.281.3
Per totum enim mundum utrique, mali mixti bonis. Sic et Ecclesia, quam confessi sunt retium nomine declaratam habere malos, sed dixerunt latere peccatores, constat jam quod habeat bonos et malos.
PL 11, 1417D「というのも、双方とも世界全体にわたって、悪しき者が善き者と混じっているからである。教会についても同じで、彼らは、教会が網という名で示されており悪しき者を含むことを認めたが、罪人は隠れていると言った。しかし、教会が善き者と悪しき者を持つことは、すでに明らかである。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.281.4
De latendo et de non latendo quaestio est utrum pertinuerit ad pietatem bonorum etiam malos cognitos tolerare, ne desererent bonos, an propter malos totum deserere voluerint quibus mali quid in Ecclesia apparuerit. Ipsa quaestio est. Hoc probamus.
PL 11, 1417D「隠れていること、隠れていないことについての問いは、悪しき者が知られていても、善き者を見捨てないために彼らを耐え忍ぶことが、善き者の敬虔に属したのか、それとも、教会の中に悪しき者の何かが現れた者たちは、悪しき者のゆえに全体を見捨てようとしたのか、ということである。問いはまさにこれである。我々はこれを証明する。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.281.5
Dicimus enim nos non negligendam quidem Ecclesiasticam disciplinam, et ubicumque fuerint proditi mali, coercendos eos esse ut corrigantur, non solum sermone correctionis, verum etiam excommunicationibus et degradationibus, ut humilem locum salutis in Ecclesia quaerant; ad medicinam ipsorum fieri, non odio, sed studio salutis fraternae: sicut quodam loco etiam ipse Apostolus evidentissime declarat dicens: Si quis non obaudivit verbo nostro, per epistolam hunc notate, et nolite commisceri cum eo.
PL 11, 1418A「我々は、教会の規律が決して軽んじられるべきではなく、悪しき者は、どこで露見しようとも、矯正されるよう抑制されるべきであると言う。それは矯正の言葉によるだけでなく、破門や降格によってもなされ、彼らが教会の中の救いのための低い場所を求めるようにするためである。それは彼ら自身の治療のためになされ、憎しみからではなく、兄弟の救いを求める熱意からなされる。ある箇所で使徒自身も、最も明白にこう宣言している。『もし誰かが我々の言葉に従わないなら、手紙によって彼を印づけよ。彼と交わってはならない。』」
Gesta collationis Carthaginensis 7.281.6
N. B. Caetera quae sequebantur, quia exciderunt in collectione Gestorum, requirenda sunt, si libet, apud S. Augustinum in libro tertio Breviculi collationis Donatistarum. Vide tom. IX, cap. 9 hujus tertii libri, col. 652, num. 16, qui incipit his verbis: Flagitantibus itaque patientiam eorum catholicis, etc.
PL 11, 1418A注意。これに続いていたその余の部分は、議事録の集成から脱落したので、望むなら、聖アウグスティヌスの『ドナトゥス派との協議の要約』第三巻に求めるべきである。第9冊(tom. IX)、この第三巻の第9章、652欄、16番を見よ。それは次の言葉で始まる。『それゆえ、公同の者たちが彼らの忍耐を求めているので、云々』。