Gesta collationis Carthaginensis 5.165.1
Petilianus episcopus dixit. Magno quidem compendio utitur magnificentia tua, vir nobilis, ut decemque patres collegaeque nostri, qui jam se mandasse subscripsisseque professi sunt, etiam caeteros patres subscripsisse testentur.
PL 11, 1323A司教ペティリアヌスは言った。「高貴な人よ、あなたの偉大さは大いに省略の便を用いている。すなわち、すでに委任し署名したと明言した我々の十人の父たちと同僚たちが、ほかの父たちもまた署名したと証言するという方法である。」
Gesta collationis Carthaginensis 5.165.2
Equidem hoc ad eam rem, vel maxime proficit, ne tempus hujusce diei ulterius producatur. Sed tamen hoc expedit causae, ut singuli quique se et mandasse et subscripsisse profiteantur, propterea ut etiam illud non taceant, se aemulos non habere.
PL 11, 1323B「確かにこれは、この日の時間をこれ以上引き延ばさないためには、このうえなく役に立つ。しかしそれでも、本件のためには、各人が委任し署名したと明言することが益となる。それは、自らには張り合う者〔対立者〕がいないということも黙さないためである。」
Gesta collationis Carthaginensis 5.165.3
Lucrum enim videtur his cedere, qui multos se adversum nostros habere per hanc provinciam ostenderunt, si in provincia Numidia non ostendimus eos penitus non habere, aut habere certe, sed raris locis.
PL 11, 1323B「というのは、この属州全域で我々の者に対抗する多くの者を自分たちが持っていると示した者たちには、利得が帰するように見えるからである。もしヌミディア属州では、彼らが〔対抗する者を〕まったく持たないか、確かに持つとしてもまれな場所にすぎないことを、我々が示さないならば。」
Gesta collationis Carthaginensis 5.165.4
Omnis enim intentio nostra, vir nobilis, sicut meminisse dignaris, de numero saepissime causata est, atque in eodem vehementissime haeret.
PL 11, 1323B「我々の主張のすべては、高貴な人よ、あなたが覚えているとおり、数についてきわめてしばしば論じられてきたのであり、まさにその点に激しくかかっているからである。」
Gesta collationis Carthaginensis 5.165.5
Et quamquam nobis multitudinem pax nutriat et conservet, illis multitudinem bella conquirant, dum absentibus nobis, aut in locis, aut in civitatibus, aut in dioecesibus passim multas imagines erigunt, ut numerosi esse videantur: tamen etsi par sit utriusque adversitatis numerus, major meus debet videri, qui et me absente perstitit, et cum ipse sit cardinalis atque authenticus, nec aemulatione multiplici superatur. Et alia manu. Petilianus episcopus recognovi.
PL 11, 1323B「また、我々には平和が大勢を養い保ち、彼らには戦いが大勢をかき集めるのであるが――我々の不在のうちに、あちらの場所でも、あちらの町でも、あちらの教区でも、あちこちに数多くの像〔偽の司教〕を立てて、数が多いと見せているのだから――それでも、双方の敵対者の数が等しいとしても、私の側のほうが大きく見えるべきである。私の側は私の不在のときにも存続し、それ自体が本流にして正統であり、多重の張り合いにも打ち負かされないからである。」別の手で:「司教ペティリアヌス、確認した。」