諸家411

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 11 › Gesta collationis Carthaginensis

Pars VII, Caput LXXVI 第VII部 第LXXVI章

Various authors · Gesta collationis Carthaginensis · PL 11, 1376B · 3 sectiones

Gesta collationis Carthaginensis 7.76.1

1

Fortunatianus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Ecclesiam Catholicam apud se esse testatus est. Hanc voluimus residente nobilitate tua testimoniis edoceri.

PL 11, 1376B

公同の教会の司教フォルトゥナティアヌスは言った。「彼は、公同の教会が自分たちのもとにあると証言した。我々は、あなたの高貴が座に着いているなかで、この教会が証言によって明らかにされることを望んだ。」

Gesta collationis Carthaginensis 7.76.2

2

Publicet quod promittit, ut aut in ejus apertam veritatem noster consensus accedat, aut patiatur monstrari luce clarius veritatem, et tandem aliquando ab errore desciscens cedat veritati congrue pro salute, qui cogitat in errore vincere contra salutem.

PL 11, 1376C

「彼が約束していることを公にさせよ。そうすれば、彼の明白な真理に我々の同意が加わるか、あるいは――誤りのうちに救いに反して勝とうと考えている者は――真理が光よりも明らかに示されるのを受け入れ、ついにいつかは誤りから離れて、救いのために、ふさわしく真理に譲ることになるであろう。」

Gesta collationis Carthaginensis 7.76.3

3

Et alia manu. Recognovi. Petilianus episcopus dixit. Ut possimus facere haec, prius fac quod de te flagitamus. Et alia manu. Petilianus episcopus sine praejudicio appellationis nostrae recognovi. Fortunatianus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Si ordo gestorum flagitat, publicamus. Et alia manu. Recognovi.

PL 11, 1376C

別の手で:「確認した。」司教ペティリアヌスは言った。「我々がこれをなしうるために、まず、我々が汝に要求することをなせ。」別の手で:「司教ペティリアヌス、我々の上訴の権利を損なうことなく、確認した。」公同の教会の司教フォルトゥナティアヌスは言った。「議事録の順序がそれを要求するなら、公にする。」別の手で:「確認した。」