諸家411

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 11 › Gesta collationis Carthaginensis

Pars V, Caput LXV 第V部 第LXV章

Various authors · Gesta collationis Carthaginensis · PL 11, 1274C · 6 sectiones

Gesta collationis Carthaginensis 5.65.1

1

Petilianus episcopus dixit. Sapientissime ac praescie omnia praevidisti, vir nobilis; nam in plebe mea, id est, civitate Constantinensi, adversarium habeo Fortunatum. In medio autem dioecesis meae, nunc institutum habeo, imo ipsi habent, nomine Delphinum.

PL 11, 1274C

司教ペティリアヌスは言った。「高貴なる人よ、あなたはきわめて賢明に、先を見通してすべてを見越された。というのは、私の民、すなわちコンスタンティナの町には、対立する者としてフォルトゥナトゥスがいるからである。しかも私の教区の中ほどには、いま立てられた者、いや彼らが立てた者がいて、その名はデルピヌスという。」

Gesta collationis Carthaginensis 5.65.2

2

Pervidet jam hinc praestantia tua, duos in unius plebe fuisse imaginarie constitutos, ut et numerum augeant, et tamen plebium numerus non idem sit, qui sit illarum scilicet personarum.

PL 11, 1274C

「あなたの卓越は、すでにこの点から見抜いている。一つの民に二人が名目上立てられたのは、数を増やすためであり、それでいて民の数は、あの人物たちの数と同じではないのである。」

Gesta collationis Carthaginensis 5.65.3

3

Et hoc argumenti est maximi, ut videantur nos hoc genere superare, si duo contra unum sint constituti vel tres.

PL 11, 1275A

「これこそ最大の手口〔argumentum は「論拠」とも取れるが、ここでは策の意と取った〕であって、一人に対して二人あるいは三人が立てられれば、彼らはこの仕方で我々を上回っているように見えるのである。」

Gesta collationis Carthaginensis 5.65.4

4

Nam etiam in plebe praesentis sanctissimi collegae ac fratris mei Adeodati, id est, in civitate Milevitana, ita commissa res est, ut unum ibidem habeat adversarium , alterum in Tuccensi civitate, quae ad hujus scilicet plebem antiquitus pertinet, et ante biennium esse videtur constitutus; tertius vero sit in loco qui dicitur Ceramussa.

PL 11, 1275A

「というのは、ここにいるいと聖なる同僚にして兄弟アデオダトゥスの民、すなわちミレウィスの町においても、事は次のように運ばれたからである。彼はその同じ場所に対立する者を一人もち、もう一人をトゥッカの町にもつ。そこは古来この者の民に属しており、その者は二年前に立てられたとされる。三人目はケラムッサと呼ばれる場所にいる。」

Gesta collationis Carthaginensis 5.65.5

5

Ergo cum unus sit civitatis Milevitanae episcopus a partibus nostris, tres videntur ab his constituti fuisse, ut illorum numerus augeretur, aut fortassis excederet numerum veritatis.

PL 11, 1275A

「こうして、ミレウィスの町の司教は我々の側では一人であるのに、あちらからは三人が立てられたと見える。彼らの数を増やすためであり、おそらくは真理の側の数を超えるためである。」

Gesta collationis Carthaginensis 5.65.6

6

Requirendum est igitur quando auctus sit illorum numerus, quam originem habuerit, utrum hoc novitas fecerit, an dederit antiquitas, utrum, ut ita dixerim, contra vetustatem canam, vitium hoc fuerit novitatis. Et alia manu. Petilianus episcopus recognovi.

PL 11, 1275A

「それゆえ、彼らの数がいつ増えたのか、どのような起源をもつのか、新しさがそうしたのか、古さがそうさせたのか、いわば白髪の古さに対して、この欠陥は新しさの欠陥であったのかを、問わなければならない。」別の手で:「司教ペティリアヌス、確認した。」