Gesta collationis Carthaginensis 5.61.1
Petilianus episcopus dixit. Subtilis argumenti res est, ut judicem facerent testem. Potuerunt etenim etiam quoscumque clericos minoris loci apponere nominibus suis, et fingere illum honorem esse quem apud se summum existimant, cum hinc potissimum dubitetur.
PL 11, 1274A司教ペティリアヌスは言った。「裁判官を証人に仕立てるとは、巧妙な論法の所業である。実際、彼らは、より低い地位の聖職者を誰でも自分たちの名に添えることもでき、それを自分たちの間で最高とみなす位だと偽ることもできたはずである。まさにそこにこそ最も疑いがあるのに。」
Gesta collationis Carthaginensis 5.61.2
Proinde veniant in judicium notarii a nobis singuli cognoscantur. Veremur etenim argumenta saepe diutius requisita, quae in perniciem simplicitatis nostrae quotidie machinantur.
PL 11, 1274A「それゆえ、書記たちが法廷に出頭し、我々によって一人ずつ確認されるようにせよ。実際、我々は、しばしばあまりに長く探し求められた論法を恐れる。それらは日々、我々の素朴さを滅ぼすために企まれているのである。」
Gesta collationis Carthaginensis 5.61.3
Haec igitur prima res est, de qua per notariam nostram sublimitati tuae intimare curavimus, neque cessavimus ut de numero primo nostro constaret, quem esse parvulum semper imperialibus auribus mentiuntur: quidquid enim contra nos semper elicitur, quasi contra paucissimos impetratur. Et alia manu. Petilianus episcopus recognovi.
PL 11, 1274A「それゆえ、これが第一の件であり、これについて我々は、我々の通知書〔底本は notariam。notoriam と読む〕によってあなたの崇高に知らせるよう努め、また我々の最初の数〔de numero primo nostro。primo は「まず」とも読める〕が確定されるよう、やめなかった。彼らは、その数が小さいと皇帝の耳にいつも偽るからである。我々に対して引き出されるものは、常に、きわめて少数の者に対するもののように請願されるのである。」別の手で:「司教ペティリアヌス、確認した。」