Gesta collationis Carthaginensis 7.156.1
Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Apertissimam prosecutionem partis adversae fuisse satis clarum est: in qua id videtur ostensum ut si traditionis crimen objicitur, quod sine dubio legibus divinis non potest approbari, sed gestorum fide diligentius inveniri, tum demum gestis publicis omnia peragantur.
PL 11, 1390C貴人にして護民官兼書記マルケリヌスは言った。「反対の派の陳述が最も明白であったことは十分に明らかである。その陳述において示されたのは、もし引き渡しの罪が持ち出されるなら、それは疑いなく神の法によって証明され得ず、議事録の信憑によってより入念に見いだされるべきものであり、そのうえで初めて、すべてが公の議事録によって遂行される、ということだと見える。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.156.2
Sin vero causa fidei coeperit agi, tunc ad ea quae veteris et novi Testamenti exemplis docenda sunt venietur.
PL 11, 1390D「だが、もし信仰の件が扱われ始めるなら、そのときは、旧約と新約の実例によって教えられるべき事柄に入るであろう。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.156.3
Unde sanctitas vestra, si petitionem suam prosecutionemque adversae partis vult professionibus roborari, evidenter ostendat, utrum traditionis crimen, quod probari nullatenus potest, nisi quibusdam evidentissimis documentis, agi in judicio desideret, an tantum fidei causam cupit in judicio mediocritatis meae disquiri atque terminari.
PL 11, 1390D「それゆえ、諸君の聖性は、自らの請願と反対の派の陳述を申告によって補強しようと望むなら、引き渡しの罪――ある種のきわめて明白な証拠によらなければ決して証明され得ない――を審理で扱うことを望むのか、それとも、信仰の件のみを、私の凡庸な審理において探求し、決着させることを望むのかを、明らかに示すがよい。」