Gesta collationis Carthaginensis 7.174.1
Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Ea quae antiquiora sunt recitentur. Navigius adjutor numerorum officii viri clarissimi et spectabilis vicarii recitavit. Aequitatem tuam petimus, Septimine vir clarissime, proconsulum summe sublimis.
PL 11, 1393B貴人にして護民官兼書記マルケリヌスは言った。「より古いものが読み上げられるように。」貴人にして貴顕たる代官の官房の計算係補佐ナウィギウスが読み上げた。「あなたの公正を我々は請う、貴人セプティミヌスよ、総督たちのうち最も崇高な人よ。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.174.2
Multa contra divinas, humanasque leges ab haereticis de parte Donati Ecclesia catholica sustinet, quae si vel anterioribus vel recentioribus imperialibus jussis prohibenda et tollenda postulanda vellemus, nequaquam audere deberent de nostris actionibus conqueri, scientes se, cum nulla tali lege adjuvarentur, schismaticos tamen suos Maximianistas per judicum jussa locis ac sedibus eorum pellendos exturbandosque curasse.
PL 11, 1393B「公同の教会は、異端者であるドナトゥス派の者たちから、神の法と人の法に反する多くのことを耐え忍んでいる。もし我々が、先の、あるいは最近の皇帝の命令によって、それらを禁じ除くよう求めようとしたならば、彼らは我々の訴えについて不平を言うことなど、決してあえてすべきでないであろう。彼ら自身が、そのような法の助けが何もなかったのに、自分たちの分派の者であるマクシミアヌス派を、裁判官たちの命令によって、その場所と座から追い払い、締め出させることを図ったと知っているからである。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.174.3
Verumtamen nos saluti eorum et nostrae existimationi pacifice consulentes, propter charitatem qua Christiani sumus, leniter eos volumus admonere, ut errorem suum cogitando et agnoscendo non negligant; aut si putant se habere aliquid veritatis, non eam furiosis Circumcellionum violentiis contra publicam quietem, sed tranquilla rationis redditione defendant.
PL 11, 1393C「しかしながら我々は、彼らの救いと我々の評判を平和裡に思い、我々がキリスト教徒であるゆえの愛のために、穏やかに彼らに勧告したい。彼らが自らの誤りを思い、それを認めることを怠らぬように。あるいは、自分たちが何らかの真理をもっていると考えるなら、それをキルクムケリオネスの狂暴な暴力によって公共の平穏に反して守るのでなく、穏やかな理の説明によって守るように、と。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.174.4
Unde petimus sublimitatem tuam ut cum eos de hac re per magistratus sive in civitatibus, sive in pertinentibus territoriis admonere voluerimus, copiam nobis praeberi gestorum, et eos ex allegatione nostra honeste convenire praecipias: quod consecuti, agamus excellentiae tuae apud Deum uberes gratias.
PL 11, 1393C「それゆえ我々はあなたの崇高に願う。この件について、諸都市においても付属する領域においても、官吏を通じて彼らに勧告しようとするとき、議事録を作成する便宜が我々に与えられ、我々の申し立てに基づいて彼らを礼を尽くして召喚するよう、命じられたい。それが得られたなら、我々は神の前で、あなたの秀逸に豊かな感謝をささげよう。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.174.5
Data ab universis episcopis catholicis ex concilio Carthaginensi Anni 403 , D. N. Theodosio Augusto et Rumorido viro clarissimo consulibus, idibus Septembris Carthagine. Septiminus vir clarissimus proconsul dixit.
PL 11, 1393D公同の司教全員により、カルタゴの会議から発せられた〔403年〕。我々の主アウグストゥス・テオドシウスと貴人ルモリドゥスが執政官であった年、9月イドゥス〔9月13日〕、カルタゴにて。貴人たる総督セプティミヌスは言った。
Gesta collationis Carthaginensis 7.174.6
In quolibet loco antistitibus legis venerabilis ob quietem imperii gestorum conficiendorum tribuitur facultas; hoc etiam tenore hujus praeceptionis limitato, ut intelligant se deviae plebis magistris salubriter petentibus propriae persuasionis ratiocinia persolvere, ut rebus in medio prolatis, amica legis moderatio servetur, superstitione supplosa. Quo recitato,
PL 11, 1393D「どの場所でも、尊ぶべき法の司教たちには、帝国の平穏のために議事録を作成する権能が与えられる。この命令の趣旨もまた次のように限定される。すなわち、道を踏み外した民の教師たちが益あるように求めるときには、自らの確信の理由づけを果たすことになるのだと、彼らが理解せよ〔intelligant の主語と、deviae plebis magistris・salubriter petentibus の係りは定かでない。迷える民の教師たちが、求めに応じて自説の理を示すべきことを悟る趣旨と取った〕。そうして事柄が公の場に持ち出され、迷信が踏みつけられて、法の友好的な節度が保たれるように。」これが読み上げられると、