Gesta collationis Carthaginensis 7.242.1
Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Habeo caput, sed Christus est, cujus Apostolum audio dicentem: Omnia vestra, vos autem Christi, Christus vero Dei.
PL 11, 1405A公同の教会の司教アウグスティヌスは言った。「私には頭があるが、それはキリストである。その使徒が言うのを私は聞く、『すべては汝らのものであり、汝らはキリストのもの、キリストは神のものである』と。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.242.2
Nam et ubi se patrem dixit Apostolus, ne ipsius paternitatis velut basem humanam infirmitatem crederemus, addidit. Per Evangelium ego vos genui. Semen ergo et vena seminis mei de Evangelio ducitur.
PL 11, 1405A「というのも、使徒が自らを父と言ったときにも、その父性のいわば土台が人間の弱さであると我々が思い込むことのないよう、彼は付け加えた。『福音によって私は汝らを生んだ』と。ゆえに、私の種、また私の種の流れは、福音から引かれる。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.242.3
Honorificentiae causa patres appellamus eos qui nos vel tempore, vel meritis praecesserunt. Aliud est cum quaerimus ad fidem quem habeamus patrem, ad salutem aeternam quem habeamus patrem, ad retinendam Ecclesiam, et percipienda Dei promissa quem habeamus patrem.
PL 11, 1405B「尊敬のために、我々は、時間の上で、あるいは功績の上で、我々に先立った者たちを父と呼ぶ。だが、信仰のために誰を父とするか、永遠の救いのために誰を父とするか、教会を保つため、また神の約束を受けるために誰を父とするかを問うときには、事情が別である。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.242.4
Nam illud honoris est, ut quotidie senibus dicamus, Pater. Quotidie etiam quibusdam non nobiscum in una Ecclesia, nec in iisdem sacramentis constitutis, dicimus, Frater.
PL 11, 1405B「というのも、あれは敬意のことであって、毎日我々は老人たちに『父よ』と言う。また毎日、我々と同じ一つの教会におらず、同じ秘跡にも置かれていない者たちにさえ、『兄弟よ』と言う。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.242.5
Sodomitis etiam dixit Loth, Fratres, utique ad leniendam eorum animositatem, non ad cognitam fraternitatem, et quasi unius haereditate consortium.
PL 11, 1405B「ロトもまた、ソドムの人々に『兄弟たちよ』と言ったが、それはもちろん彼らの激しい怒りを和らげるためであって、知られた兄弟関係のためでも、いわば一つの相続による結びつきのためでもなかった。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.242.6
Tollantur ergo ista, distinguamus vocabula quae hominibus propter honorem debentur, et vocabulum quod propter salutem requirimus.
PL 11, 1405B「ゆえに、それらは取り除こう。人々に敬意のゆえに負うべき呼称と、救いのゆえに我々が求める呼称とを区別しよう。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.242.7
Pro salute aeterna, pace Apostoli dixerim, imo jubente Apostolo dixerim, non pater meus Apostolus est ad salutem aeternam, qui mihi dicit: Ego plantavi, Apollo rigavit, sed Deus incrementum dedit.
PL 11, 1405B「永遠の救いのためには――使徒には失礼ながら、いや、使徒の命令によって言うのだが――使徒は永遠の救いについて私の父ではない。その使徒が私に言う、『私は植え、アポロは水を注いだ。しかし成長を与えたのは神である』と。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.242.8
Itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus. De hoc Dominus dixit: Nolite vobis dicere patrem in terra. Utique scivit dicturum apostolum. Per Evangelium ego vos genui.
PL 11, 1405C「それゆえ、植える者も水を注ぐ者も何ものでもなく、成長を与える神がすべてである。このことについて主は言った、『地上で汝らの父と言うな』と。使徒が『福音によって私は汝らを生んだ』と言うことを、主は確かに知っていた。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.242.9
Non enim Domino dicente: Ne vobis dicatis patrem in terra, contrarius futurus erat Apostolus dicens: Etsi multos habeatis patres, per Evangelium ego vos genui.
PL 11, 1405C「主が『地上で汝らの父と言うな』と言ったからといって、使徒が『たとえ汝らに多くの父があろうとも、福音によって私は汝らを生んだ』と言って、反対することになるはずはなかった。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.242.10
Sed quia distinxit ad quam rem patrem nobis constituerit Dominus, et pro qua honorificentia eum apostolum possemus patrem accipere, ideo sic locutus est, ut ejus oratio non esset contraria Dominicae veritati.
PL 11, 1405C「そうではなく、主がどのような事柄について我々に父を定めたのか、またいかなる敬意のために我々がその使徒を父として受け取りうるのかを、使徒が区別したからこそ、その言葉が主の真理に反することのないよう、このように語ったのである。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.242.11
Patres igitur quoscumque agnosco in terra, honorificentiae causa agnosco. Patrem salutis meae non teneo nisi Deum, de quo mihi Dominus dixit: Ne vobis patrem dicatis in terra, et qui quotidie dicimus: Pater noster qui es in coelis. Et alia manu. Recognovi.
PL 11, 1405C「それゆえ、地上で私が父と認める者は誰であれ、敬意のために認めるのである。私の救いの父としては、神のほかを持たない。その神について主は私に言った、『地上で汝らの父と言うな』と。そして我々は毎日言う、『天にいる我々の父よ』と。」別の手で:「確認した。」