Gesta collationis Carthaginensis 5.70.1
Petilianus episcopus dixit. Non intellexit e diverso consistens, quid fuerim prosecutus, nam cum de numero mandantium nunc agatur, diligentiae meae maxime fuit requirere, ubi sunt illi qui praesentibus mandaverunt: deinde constare non ab re est, quod sum in tuo judicio, vir nobilis, prosecutus.
PL 11, 1276A司教ペティリアヌスは言った。「反対側に立つ者は、私が何を述べたのかを理解しなかった。いま問題になっているのは委任した者の数なのだから、私の注意がとりわけ向かったのは、居合わせている者たちに委任したというその者たちはどこにいるのかを問うことであった。次いで、高貴なる人よ、あなたの裁きのもとで私が述べたことを確定させるのも、的外れではない。」
Gesta collationis Carthaginensis 5.70.2
Quoniam igitur et jacturam fecerunt earum rerum quas forensibus cancellis ac legibus uti potuerant, et recitaverunt mandatum quod non magis forense sit, sed legale, hinc agnosco debere me illis lege divina competenter respondere.
PL 11, 1276A「そこで、彼らは、法廷の格子と法を用いることができたはずの事柄を失い〔本文が崩れているらしく、こう解した〕、また、法廷のものというよりむしろ律法に基づく委任状〔legale は続く lege divina と対になり、「〔神の〕律法の」の意と取った〕を読み上げたのであるから、私はここから、彼らに神の法によって然るべく答えねばならぬと認める。」
Gesta collationis Carthaginensis 5.70.3
Sed, ut prius de mandatorum numero constet, et de partibus meis quanti mandaverint vel quanti sint mandaturi, id primum peto de nobilitate tua, ut superfluum non sit, de numero utriusque partis ferre debere judicium celsitudinem tuam. Et alia manu. Petilianus episcopus recognovi.
PL 11, 1276A「だが、まず委任者の数が確定するように、また私の側からどれだけの者が委任したか、あるいはどれだけの者が委任するであろうかが確定するように、あなたの高貴にまず願いたいのは、――余計なことではあるまい――両側の数についてあなたの高位が裁定を下すべきだということである。」別の手で:「司教ペティリアヌス、確認した。」