Gesta collationis Carthaginensis 7.98.1
Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Ecclesia, quod audire non vultis, et necesse est audiatis, quoniam tot testimoniis et divinis eloquiis proclamatur toto terrarum orbe diffusa, cujus communionem videmur tenere, falsis criminationibus a vobis appetita est.
PL 11, 1380B公同の教会の司教アウグスティヌスは言った。「教会は――諸君が聞こうとしないことだが、聞かざるを得ないことには、あまたの証言と神的な言葉によって全地に広がっていると宣べられており、その交わりを我々が保っていると見える教会は――、偽りの非難によって諸君から攻撃されてきた。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.98.2
Unde exstitit vestra separatio, quam dolemus. Istae criminationes quibus insectari soletis Ecclesiam toto, sicut promissa est, orbe diffusam, hodie audire volumus utrum verae sint.
PL 11, 1380C「そこから諸君の分離が生じた。それを我々は悲しんでいる。諸君が、約束されたとおり全地に広がった教会を追い回すのを常とするこれらの非難が真実かどうかを、今日、我々は聞きたい。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.98.3
Si enim verae sunt istae criminationes quas Ecclesiae memoratae objicere consuestis, si eam pollutam, maculatam, eversam, destructam, et exstinctam nescio quibus nostris criminibus demonstrare potueritis, supererit ut quaeramus utrum apud vos remanserit, quam ubique perisse clamatis.
PL 11, 1380C「というのも、諸君が前述の教会に突きつけるのを常とするこれらの非難が真実であるなら、また、我々の何とも知れぬ罪によって、教会が汚れ、染まり、覆され、破壊され、消滅したと示せるなら、諸君が至る所で滅びたと叫ぶその教会が、諸君のもとに残ったのかどうかを、我々は問うことになる。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.98.4
Si autem illa perire non potuit, superest ut eam vos agnoscatis, et litem tandem aliquando finiatis. Et alia manu. Recognovi, Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Accepistis prosecutionem partis adversae, cui respondere dignamini.
PL 11, 1380C「だが、教会が滅びえなかったのなら、あとは諸君がそれを認め、ついにいつかは争いを終えることである。」別の手で:「確認した。」貴人にして護民官兼書記マルケリヌスは言った。「諸君は相手方の陳述を受け取った。これに答えられたい。」