Gesta collationis Carthaginensis 7.265.1
Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. O si esses et tu patiens donec finiam quod prosequor! Ergo, ut dicere coeperam, divina sunt testimonia de zizaniis et tritico ea quae intelligere conati.
PL 11, 1415A公同の教会の司教アウグスティヌスは言った。「ああ、私が述べ終えるまで、汝もまた辛抱してくれたなら。さて、言い始めたとおり、毒麦と麦についての神の証言は、〔彼らが〕理解しようと努めたところのものである〔底本の文は崩れているらしく、このように解した〕。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.265.2
Verumtamen de retibus aliquando confessi sunt quod malos et bonos habitura est Ecclesia; sed eos dixerunt esse sacerdotibus incognitos, et ideo non praejudicare bonis quoniam ignorarentur.
PL 11, 1415A「しかしながら、彼らは網についても、教会が悪い者と善い者を抱えることになるとは、ときに認めた。ただ、彼らはそれらの者が司教たち〔原語は sacerdotes〕には知られていなかったと言い、知られていなかったがゆえに善い者たちを損なわない、と言ったのである。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.265.3
Ego autem possem qualibuscumque facultatulae meae assertionibus ostendere illum esse veriorem intellectum, quod Ecclesia habeat et bonos et malos, zizania scilicet et triticum, mundumque ipsum appellatum esse pro Ecclesiae nomine, quandoquidem Dominus ipse dicit: Non ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum Joan. III , cum sciamus Dominum non salvare nisi Ecclesiam. Et alia manu. Recognovi.
PL 11, 1415A「しかし私は、取るに足らぬ我が力による、ともかくも何らかの主張によって、こちらの理解のほうがより真であることを示しうる。すなわち、教会は善い者も悪い者も、つまり毒麦も麦も抱えるのであり、世そのものが教会の名の代わりに呼ばれているのだと。主自身が言うからである。『世を裁くためではなく、世が彼によって救われるためである』(ヨハネ3)。我々は、主が教会以外を救わないことを知っているのである。」別の手で:「確認した。」