Gesta collationis Carthaginensis 7.51.1
Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Nihil aliud praecipue principali sanctione adverti esse constitutum, nisi ut convenientibus episcopis disputatione habita, causa primi inveniatur erroris. Cui disputationi me judicem voluit residere.
PL 11, 1371C貴人にして護民官兼書記マルケリヌスは言った。「皇帝の勅定において特に定められていると見られるのは、司教たちが集まって討論が行われ、最初の誤りの原因が見いだされるようにすること、これ以外にない。私がその討論の裁き手として着席することを、皇帝は望まれた。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.51.2
Accepit autem sanctitas vestra prosecutionem partis e diverso sistentis; in qua evidenter ostensum est atque promissum, ut Ecclesia toto orbe diffusa divinis testimoniis demonstretur, cum videatis ex mandati serie et ex praesenti professione id fuisse declaratum, ut legis exemplis atque documentis omnia comprobentur.
PL 11, 1371C「ところで諸君の聖性は、反対側に立つ党派の陳述を受け取った。その中には、全世界に広がる教会が神の証言によって示されることが、明白に示され、約束されている。諸君は、委任状の筋道と現在の表明から、すべてが法〔lex は律法とも読める〕の例と証拠によって立証されるべきことが宣言されたと見ているのだから。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.51.3
Nec enim clementissimus princeps formam collationi dedisse monstratus est, sed tantum collationem debere fieri judicavit. Unde quoniam secundum desiderium vestrum divinis testimoniis se agere eorum professio declaravit, quid amplius desideretis ignoro.
PL 11, 1371C「実際、いとも寛大なる皇帝が協議に形式を与えたとは示されておらず、ただ協議が行われるべきだと判断したにすぎない。それゆえ、彼らの表明が、諸君の望みに従って神の証言によって論ずると宣言したのだから、これ以上何を望むのか、私は知らない。」