Gesta collationis Carthaginensis 7.29.1
Martialis exceptor dixit. Inter imperii nostri maximas curas, catholicae legis reverentia aut prima semper aut sola est.
PL 11, 1367B速記者マルティアリスは言った。「我々の統治の最大の関心事のうちで、公同の法への敬意は、つねに第一であるか、あるいは唯一である。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.29.2
Neque enim aliud aut belli laboribus agimus, aut pacis consiliis ordinamus, nisi ut verum Dei cultum orbis nostri plebs devota custodiat; ut etiam Donatistas vel terrore vel monitu olim jam implere convenerat; qui Africam, hoc est regni nostri maximam partem, et saecularibus officiis fideliter servientem, vano errore et dissensione superflua decolorant.
PL 11, 1367B「というのも、我々は戦の労苦によってであれ、平和の計らいによってであれ、我々の世界の敬虔な民が神への真の礼拝を守ること以外のことは何も行っていないからである。ドナトゥス派にも、恐怖によってであれ警告によってであれ、これを果たさせることが、すでに久しく適切であった。彼らはアフリカ、すなわち我々の統治の最大の部分であり、世俗の務めに忠実に仕えている地を、空しい誤りと無用な不和によって汚している。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.29.3
Nos tamen eadem frequentius non piget explicare quae omnium retro Principum devota in Deum definivit auctoritas, ne temporibus nostris, si quid forte in injuriam legis catholicae fuerit generatum, justo judicio hoc nobis possit imputare posteritas.
PL 11, 1367C「それでも我々は、これまでのすべての皇帝の、神に対する敬虔な権威が定めたことと同じことを、たびたび説き明かすことを厭わない。それは、我々の時代に、公同の法を損なう何かがたまたま生じたなら、後世が正しい判断によってそれを我々に帰することのないようにするためである。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.29.4
Nec sane latet conscientiam nostram sermo coelestis oraculi, quem errori suo posse proficere scaeva Donatistarum interpretatio profitetur: qui quamvis depravatos animos ad correctionem mitius invitaret, aboleri eum tamen ante jussimus, ne qua superstitionibus praestaretur occasio.
PL 11, 1367C「我々の知るところには、天の託宣〔coeleste oraculum は皇帝の勅答を指す。ドナトゥス派に寛容を認めた先の勅答のこと〕の言葉が隠れているわけではない。ドナトゥス派の歪んだ解釈は、その言葉が自らの誤りに利益をもたらしうると主張している。その言葉は、堕落した魂を穏やかに矯正へと招いていたのだが、迷信に何の機会も与えられないよう、我々は先にそれを廃止するよう命じた。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.29.5
Nunc quoque excludendam subreptionem simili auctoritate censemus; illudque merito profitemur libenter nos ea quae statuta fuerant submovere, ne in divinum cultum nobis se quisquam auctoribus aestimet posse peccare.
PL 11, 1367C「いまもまた、不実の申立てによる取得は、同じ権威をもって排除されるべきであると我々は判断する。そして、定められていたことを我々が喜んで取り除くと、当然のことながら宣言する。それは、我々を権威として、神の礼拝に対して誰かが罪を犯してもよいと思い込むことのないようにするためである。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.29.6
Et quamvis una sit omnium et manifesta sententia, catholicae legis plenam veritatem recto hominum cultu et coelesti sententia comprobatam, studio tamen pacis et gratiae, venerabilium virorum Episcoporum legationem libenter admisimus, quae congregari Donatistas episcopos ad coetum celeberrimae desiderat civitatis, ut lectis etiam sacerdotibus quos pars utraque delegerit, habitis disputationibus, superstitionem ratio manifesta confutet.
PL 11, 1367D「万人の意見は一つであり明白であって、公同の法の完全な真理は、人々の正しい礼拝と天の判決によって確証されているが、それでも、平和と恩寵を求める熱意から、尊き司教たちの使節を我々は喜んで受け入れた。その使節は、ドナトゥス派の司教たちが、最も名高い町の集会に集められることを望んでいる。それは、双方が選んだ司教たちも選び出され、討論が行われて、明白な理が迷信を論破するためである。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.29.7
Quam rem intra quatuor menses praecipimus explicari, ut conversos animos populorum, etiam nostra clementia, sicut desiderat, celerius possit agnoscere.
PL 11, 1367D「この事を四か月以内に果たすよう我々は命じる。それは、民衆の心が改まったことを、我々の寛容もまた、〔使節の〕望むとおり、より速く知りうるようにするためである。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.29.8
Quod si intra praestitum tempus studiose Donatistarum episcopi declinaverint convenire, trini edicti evocationem volumus custodiri; ita ut vicenis diebus in evocatione contumacium tempora concludantur: quibus emensis atque transactis, si provocati adesse contempserint, cedat cum Ecclesiis populus, qui doctores suos silentio cognoverit, superatos, et victum se aliquando gratuletur, sciatque si non praeceptis nostris, vel catholicae legis veris imperiis serviendum.
PL 11, 1368A「もし定められた期間内に、ドナトゥス派の司教たちが、集まることを熱心に避けるなら、三度の召喚の告示が守られることを我々は望む。すなわち、頑なな者たちの召喚において、期間は二十日ずつで区切られる。それが過ぎ去り終わって、召喚されても出席することを軽んじたなら、自分たちの教師たちが沈黙によって論破されたと知った民は、諸教会とともに〔公同の教会に〕移るべきであり、いつかは打ち負かされたことを喜び、我々の命令にではないにせよ、少なくとも公同の法の真の命令に仕えねばならぬことを知るべきである。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.29.9
Cui quidem disputationi principe loco te judicem volumus residere (quidquid etiam ante in mandatis acceperis, plenissime meministi); omnemque vel in congregandis episcopis, vel evocandis si adesse contempserint, curam te volumus sustinere, ut et ea quae ante mandata sunt, et quae nunc statuta cognoscis, probata possis implere solertia; id ante omnia servaturus, ut ea quae circa catholicam legem vel olim ordinavit antiquitas, vel parentum nostrorum auctoritas religiosa constituit, vel nostra serenitas roboravit, novella subreptione submota, integra et inviolata custodias.
PL 11, 1368A「この討論には、首位の座に、あなたが裁定者として着座することを我々は望む(あなたが以前に委任状で受けたことは何であれ、あなたは十分によく覚えている)。司教たちを集めることについても、出席を軽んじた場合にこれを召喚することについても、あらゆる配慮をあなたが負うことを我々は望む。それは、先に委任されたことも、いま定められたことも、あなたが承知したうえで、確かな勤勉をもって果たせるようにするためである。何よりもこれを守らなければならない。すなわち、公同の法について、あるいは古来の定めが命じ、あるいは我々の先人たちの敬虔な権威が定め、あるいは我々の静謐が強めたことを、新たな不実の申立てを退けて、完全に侵されないまま守ることである。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.29.10
Ut sane adminicula competentia actibus tuis deesse non possint, viros spectabiles proconsulem atque vicarium serenitas nostra commonuit, ut si propriarum dignitatum statum cupiunt retinere, si apparitionem suam extrema declinare supplicia, tam ex propriis officiis quam ex omnium judicum apparitione abunde necessarios faciant deputari.
PL 11, 1368B「あなたの行いに、しかるべき補助が欠けることのないよう、我々の静謐は、貴顕である総督と代官に警告した。もし自らの官位の地位を保ちたいのなら、また自らの下役たちが最悪の刑罰を避けたいのなら、自らの官房からも、すべての裁判官の下役たちからも、必要な者たちを十分に配属させよ。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.29.11
Erit jam sollicitudinis tuae, si quid ulla cognoveris arte differri, missis relationibus indicare, ut negligentes puniat digna correptio.
PL 11, 1368B「あなたが何らかの策略によって事が遅らされていると知ったなら、報告書を送ってそれを知らせることが、あなたの務めとなる。それは、怠る者たちが相応の懲戒によって罰せられるためである。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.29.12
Omnia sane quae vel in unum episcopis congregatis disputatio completa firmaverit, vel desistentibus forte statuerit circa contumaces lata sententia, te referre conveniet, ut quod ad confirmandam Catholicam fidem praeceptio nostra profecerit, celerius possimus agnoscere. Et divina manu. Vale, Marcelline, charissime nobis. Datum pridie idus Octobris Ravennae.
PL 11, 1368C「司教たちが一堂に集められて、討論が完了して確定したこと、あるいは、〔彼らが〕出席を取りやめた場合に、頑なな者たちについて下された判決が定めたことは、すべてあなたが報告するのがふさわしい。それは、公同の信仰を堅くするために我々の命令が何を成し遂げたかを、より速く知ることができるようにするためである。」そして神聖な手で〔皇帝の自筆〕:「さらば、マルケリヌスよ、我々にとって最も親愛なる者よ。10月イドゥスの前日〔10月14日〕、ラウェンナで発布。」