諸家411

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 11 › Gesta collationis Carthaginensis

Pars VII, Caput CX 第VII部 第CX章

Various authors · Gesta collationis Carthaginensis · PL 11, 1382D · 5 sectiones

Gesta collationis Carthaginensis 7.110.1

1

Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Solent Ecclesiae quam tenemus crimina traditionis objicere, et nescio quorum peccatis eam contendere esse destructam et exstinctam. Et alia manu. Recognovi. Emeritus episcopus dixit. Non hoc a te petii.

PL 11, 1382D

公同の教会の司教アウグスティヌスは言った。「彼らは、我々が保つ教会に対して引き渡しの罪を突きつけるのを常とし、また、誰のものとも知れぬ者たちの罪によって、この教会は破壊され消滅したと主張するのを常とする。」別の手で:「確認した。」司教エメリトゥスは言った。「私はこれを汝に求めなかった。」

Gesta collationis Carthaginensis 7.110.2

2

Fac satis judicatis. Et alia manu. Emeritus episcopus salvo effectu appellationis recognovi. Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Atque his criminationibus fallere corda simplicium, de quorum salute satagimus.

PL 11, 1382D

「裁定されたことに従え。」別の手で:「司教エメリトゥス、私は上訴の効力を留保して確認した。」公同の教会の司教アウグスティヌスは言った。「そして、こうした非難によって、我々がその救いに心を砕く素朴な者たちの心を欺く〔のも彼らの常である〕〔前節の solent を補った〕。」

Gesta collationis Carthaginensis 7.110.3

3

His nos permoti, convenimus eos ut nobiscum conferrent, et quod intendunt utrum probare possent in Ecclesiam cui intendunt ostenderent.

PL 11, 1382D

「これに動かされて、我々は彼らに申し入れ、我々とともに協議して、彼らが主張することを、彼らが矛先を向けている教会に対して立証できるのかどうか、示すよう求めた。」

Gesta collationis Carthaginensis 7.110.4

4

Quam conventionem nostram quoniam recusaverant, cum nuper in comitatum venissent quidam illorum, apud acta etiam praefectoria dixerunt audiri se velle et discuti velle, amplectentes nos, aliquando eorum de collatione consensum petendum ab imperatore credidimus, ut collatio ad hoc fieret ut ea crimina quae solent dicere in universam Ecclesiam aut probarent, ut veritas appareret, aut non probarent, ut nihilominus veritas appareret.

PL 11, 1383A

「彼らがこの我々の申し入れを拒んでいたところ、最近、彼らの幾人かが宮廷に来て、長官の記録の場でも、聞かれることを望み、吟味されることを望むと言ったので、我々はそれを歓迎して〔amplectentes は nos に係り、credidimus の主語を成す。「歓迎して」と取った〕、ついに、協議への彼らの同意を皇帝に求めるべきだと考えた。それは、協議が、彼らが全教会に向けて言い立てるのを常とするそれらの非難を、立証して真理が現れるようにするか、あるいは立証できずに、それでもなお真理が現れるようにするためである。」

Gesta collationis Carthaginensis 7.110.5

5

Haec crimina si volunt aut possunt ostendere proferantur et demonstrentur. Si autem non possunt aut nolunt, jam tuae sublimitatis est de re tota, sicut ratio ipsa indicat, judicare. Et alia manu. Recognovi.

PL 11, 1383A

「もし彼らがこれらの非難を示そうとし、また示せるなら、それを持ち出して立証させよ。だが示せない、あるいは示そうとしないなら、もはや全件について、理そのものが示すとおり、裁くのはあなたの崇高の務めである。」別の手で:「確認した。」