諸家411

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 11 › Gesta collationis Carthaginensis

Pars V, Caput XII 第V部 第XII章

Various authors · Gesta collationis Carthaginensis · PL 11, 1266A · 2 sectiones

Gesta collationis Carthaginensis 5.12.1

1

Petilianus episcopus dixit. Egisti partes tuas vir nobilis, ut et partibus te justum futurum esse promiseris, et auribus publicis popularem.

PL 11, 1266A

司教ペティリアヌスは言った。「高貴なる人よ、あなたは自らの役を果たした。両派に対しては公正であろうと、公衆の耳に対しては民衆に親しい者であろうと約束したのだから。」

Gesta collationis Carthaginensis 5.12.2

2

Sed quia haec omnia ante causam sunt, non de causa, id primum tuam petimus potestatem, ut is qui me acciri edictis, qui de meis sedibus evocari, qui me laborem itineris pati inquietavit, petita ut voluit proponat, cur meam desiderarit adesse praesentiam, ut noverim utrum vel quid debeam respondere. Et alia manu. Petilianus episcopus recognovi.

PL 11, 1266A

「しかし、これらはみな本件に先立つものであって、本件についてのものではないゆえ、我々はまずあなたの権限に次のことを求める。私を告示によって召喚させ、私の座から呼び出させ、旅の労苦を忍ばせて私を煩わせた者が、自らの望んだとおりに請求を提示し、何ゆえ私の出席を求めたのかを示すように。私が答えるべきか否か、また何を答えるべきかを知るためである。」別の手で:「司教ペティリアヌス、確認した。」