諸家411

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 11 › Gesta collationis Carthaginensis

Pars VII, Caput CLXXXVIII 第VII部 第CLXXXVIII章

Various authors · Gesta collationis Carthaginensis · PL 11, 1396A · 3 sectiones

Gesta collationis Carthaginensis 7.188.1

1

Emeritus episcopus partis Donati dixit. Prolixae orationi respondere non possum. Tamen summatim, ut valeo, quae superflue in judicium missa sunt ventilabo, cum optationes a nostris partibus propositas ne vel relectione confundant, ut neque velint esse petitores, neque se dicant responsores adstare, intulerintque nostris partibus prosecutionem, ut si forensis regulae ordinem tenent, conditionalis diei non omittam internis sensibus notionem; si autem legalibus magis cupiunt in judicio conluctari, divinis Scripturis nos eis necesse est respondere.

PL 11, 1396A

ドナトゥス派の司教エメリトゥスは言った。「長い弁論には応答できない。しかし、できるかぎり要約して、無用に審理へ持ち込まれたことを吟味しよう。我々の側が提起した願い出を〔cum optationes … confundant 以下は本文が崩れているらしく、次のように解した〕、読み返しによってさえ混乱させず、原告でありたいとも言わず、応答者として立つとも言わず、我々の側に陳述をぶつけてきたのであるから、彼らが法廷の規則の順序を守るのなら、条件つきの日についての考え〔conditionalis diei … notionem の意味は定かでない〕を、私は内なる思いのうちから省かない。しかし、彼らが法的な論拠でむしろ審理において争うことを望むなら、我々は神の書物によって彼らに答えねばならない。」

Gesta collationis Carthaginensis 7.188.2

2

Primum est autem quod in judicio flagitamus, ut quoniam de mandatorum suorum allegatione in judicio vacillant, quippe cum unum legentes, aliud negent, dicantque tamen se legatos ad imperiales aures destinasse antea, secutumque est identidem, ut ex responsione gestorum dilucide claruisset, utrum nos inquietatores essemus, an inquietati ad judicium veniremus, his tot propositionibus respondere nolentes, ad alia se nescio qua argumentatione dejiciunt, quaeso, vir nobilis, constituant gradum, dicant se quo ordine quave actione in judicio consistant.

PL 11, 1396B

「我々が審理で第一に求めるのは、次のことである。彼らは、自らの委任状の申し立てについて審理でぐらついている。一方を読みながら他方を否定し、それでいて、先に使節を皇帝の耳へ送ったと言い、さらに続けて、議事録の応答から、我々が騒ぎを起こす者なのか、騒がされて審理に来た者なのかが明らかになるはずであった〔secutumque est … claruisset の係りは定かでない〕というのに、これほど多くの提議に答えようとせず、どういう論法によってか知らぬが、ほかのことへ逸れていく。願わくは、高貴なる方よ、彼らが自らの立場を定め、どの順序で、どの訴えによって審理に立つのかを言うようにせよ。」

Gesta collationis Carthaginensis 7.188.3

3

Nos enim, qui adducti sumus ad disceptationem, petitoris loco adstare non possumus. Ipsos necesse est proponere, ut eorum propositionibus pars nostra valeat respondere. Et alia manu. Emeritus episcopus salva appellatione recognovi.

PL 11, 1396C

「我々は、論争に引き出された者であるから、原告の位置に立つことはできない。彼らこそが提議せねばならない。彼らの提議に、我々の側が応答しうるようにである。」別の手で:「司教エメリトゥス、上訴を留保して確認した。」