諸家411

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 11 › Gesta collationis Carthaginensis

Pars V, Caput XX 第V部 第XX章

Various authors · Gesta collationis Carthaginensis · PL 11, 1267C · 4 sectiones

Gesta collationis Carthaginensis 5.20.1

1

Emeritus episcopus dixit. Acta est, ut arbitror, causa et adhuc conflictantium non est statuta persona. Tibi enim, judicum verissime, nihil aliud incumbit quam tenere veritatem.

PL 11, 1267C

司教エメリトゥスは言った。「事案は、私の考えでは、すでに審議されたが、争う当事者の資格はいまだ確定していない。裁き手の中でも最も真正なる方よ、あなたにはまことに、真理を保つこと以外に課されたことはない。」

Gesta collationis Carthaginensis 5.20.2

2

Si enim omnium negotiorum avertamus instantiam, primo de tempore, de mandato, de persona, de causa, tunc demum ad merita negotii veniendum est.

PL 11, 1267D

「もしあらゆる案件の手続に目を向けるならば〔底本は avertamus。advertamus(目を向ける)の崩れと取った〕、まず時期について、委任状について、当事者について、事由について〔論じ〕、そののちにようやく、案件の実質に入るべきである。」

Gesta collationis Carthaginensis 5.20.3

3

Quod si praetermissis istis, secundum forenses fasces jactantiamque illius controversiae quam tribunalia sibi vindicant, semper legalis nobis ritus ac sermo servandus est, judica, vir sublimis, in negotio Christiano: quia huic causae judicat Deus, qui et nostra merita et veri judicis sententiam aequa ponderans libra ne invergat, attendit.

PL 11, 1267D

「だが、もしこれらを措いて、法廷の束桿と、法廷が自分のものと主張するあの争訟の誇示とに従い、我々が常に法の儀礼と言葉を守らねばならぬというのなら、高位の方よ、キリストの案件において裁きを下されたい。この事案を裁くのは神であり、神は、我々の功と真の裁判官の判決とを等しい秤で量り、それが傾かぬよう〔ne invergat の係りは定かでない。秤が傾かぬようにの意と取った〕見守っているからである。」

Gesta collationis Carthaginensis 5.20.4

4

Edictis enim propositis praesentiae tuae quantum ad judicis voluntatem pertinet, nihil temerè, nihil incongrue, nihil adversus aliquem videmus esse prolatum quantum ad responsiones nostras, quoniam ante causam superflue et ante merita principalis negotii supervacua esse noscuntur, neque mihi nostra propositio: neque illorum responsio officere potest, cum, salvis omnibus ante causam nunc limen ingressi judicii, quae sint merita negotii definire valeamus. Et alia manu. Emeritus episcopus recognovi.

PL 11, 1267D

「あなたの御前に掲げられた告示について、裁判官の意志に関わるかぎりでは、何ものも軽率に、不適切に、あるいは誰かに不利に述べられたとは見えない。我々の答弁に関しても同じである〔この句は本文が崩れているらしく、このように解した〕。というのも、それらは事案に先立つものとして余計であり、主要案件の実質に先立つものとして無用であると知られているからである。我々の主張も彼らの答弁も、私の妨げとはなりえない。すべてが損なわれぬまま、事案に先立ついま裁判の入口に入った我々が、案件の実質が何であるかを定めることができるのだから。」別の手で:「司教エメリトゥス、確認した。」