Gesta collationis Carthaginensis 7.193.1
Petilianus episcopus dixit. Pervidet igitur sublimitas tua sensim nos ad causae interna deduci: pervidet illa tua praestantia atque vivacitas sensus, magis mihi interlocutionibus nobilitatis tuae quam responsionibus adversariorum fuisse responsum.
PL 11, 1397A司教ペティリアヌスは言った。「それゆえ、あなたの崇高は、我々が少しずつ案件の内奥へ導かれているのを見抜いておられる。あなたのあの卓越と感覚の鋭さは、私に対する応答が、相手方の返答よりも、あなたの高貴の発言によってなされたことを見抜いておられる。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.193.2
Igitur evidentius aliquid decernatur, evidentius constet, noverim quid debeam respondere. Mihi enim, sicut tua meminit nobilitas, idem a partibus meis mandatum est, ut objectis respondeam, non ut objiciam aliquid. Non enim loco petitoris adsisto, sed responsuri.
PL 11, 1397A「それゆえ、より明白に何かが決定され、より明白に定まるように。私が何に答えるべきかを、知ることができるように。あなたの高貴が覚えておられるとおり、私は私の側の者たちから、何かを非難するのではなく、非難されたことに答えるようにと、同じ委任を受けているからである。私は原告の立場ではなく、答弁する者の立場に立っている。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.193.3
Qui saepius apud imperatoris aures et coram omni populo sane apud se constituto, in crimen nos invidiamque deducunt, ut haereticos nominent, ut schismaticos quoque appellent, hoc doceant, hoc diluo, huic rei responsurus sum, si modo se ad legalia convertant, ipsiusque legis quaerant responsa atque judicia.
PL 11, 1397B「彼らは、皇帝の耳の前で、また自分たちのもとに居並ぶ全民衆の前で、しばしば我々を非難と憎悪に陥れ、異端者と呼び、さらに分派の者とも呼ぶが、これを彼らが証明するのであれば、私はそれを払いのけ、この件に答えよう。ただし、彼らが法に関わる事柄に向かい、法そのものの答えと判断を求めるのであれば、である。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.193.4
Sin vero utraque miscent, evidentius designetur. Noverim genus actionis, nemo me reprehendat in publico, nemo bonae causae infirmum esse judicet defensorem, nemo judicet obliquum, nemo adversarium dolosum ac licentiosum, cui omnia permittuntur; ut cum de his justa atque evidentia requirantur, libeat illis delicate quomodo voluerint nebulas ac tenebras obtendere, ut veniri non possit ad cardinem veritatis. Et alia manu. Petilianus episcopus appellatione incolumi recognovi.
PL 11, 1397B「だがもし両者を混ぜるのであれば、より明白に示されたい。訴えの種類を私が知ることができるように。誰も私を公衆の前でとがめず、誰も正しい案件の弁護者が弱いと判断せず、誰も〔私を〕曲がっていると判断せず、誰も〔私を〕、すべてが許されている狡猾で放縦な対立者だと判断しないように。これらについて正当で明白なことが求められるとき、彼らが思いのままに巧みに霧と闇を張り巡らせ、真理の要に至ることができなくなるのを喜ぶことのないように〔底本は ut libeat illis。ne libeat illis の趣旨と解した。nemo … adversarium の judicet の目的語は〔私を〕と取った〕。」別の手で:「司教ペティリアヌス、上訴を損なわずに確認した。」