諸家411

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 11 › Gesta collationis Carthaginensis

Pars VII, Caput XLIII 第VII部 第XLIII章

Various authors · Gesta collationis Carthaginensis · PL 11, 1370A · 4 sectiones

Gesta collationis Carthaginensis 7.43.1

1

Emeritus episcopus dixit. Duo sunt in judicium missa, a quibus deviari nullo modo potest: unum, quod secundum imperiale praeceptum: alliud, quod secundum mandati tenorem agere se judicio demonstrarunt.

PL 11, 1370A

司教エメリトゥスは言った。「裁判に持ち出された二つのことがあり、そこから決して逸れることはできない。一つは、皇帝の命令に従っているということ。もう一つ〔底本は alliud。aliud と読む〕は、委任状の趣旨に従って自分たちが裁判において行動していることを、彼らが示したということである。」

Gesta collationis Carthaginensis 7.43.2

2

Igitur si utraque connexa sunt, debet edoceri: si autem separata atque sejuncta sunt, unius necesse est faciant jacturam, qui utrumque nolunt ad probationem in judicium mittere.

PL 11, 1370A

「それゆえ、もし両者が結びついているのなら、教え示されなければならない。だが、もし別々に切り離されているのなら、両方を証明のために裁判に持ち出そうとしない者たちが、そのうち一方の損失を被るのは必然である。」

Gesta collationis Carthaginensis 7.43.3

3

Convenire enim debet cum rescripto mandatum, et ad formulam statuti imperialis mandatorum debet sensus astringi.

PL 11, 1370A

「委任状は勅答と一致しなければならず、委任の趣旨は皇帝の定めの様式に拘束されなければならないからである。」

Gesta collationis Carthaginensis 7.43.4

4

Quod si neutrum esse intelligitur praestantia tua, neque moratoriis nos velle agere, neque nos a causae actione suspendere, sed constitutis primitus fundamentis ecclesiasticum negotium velle definire, quid est quod nobis de mora praescribitur, et tamquam cavillatoribus, et a cognitione refugientibus, quasi moras quasdam per nos innecti causantur; cum utique, si advertant, magis his qui proponunt incumbere aut necessarium esse dicimus, ut omnibus moris amputatis ad negotii instrumenta arcemque veniatur, ut ostendatur ex adversa parte quis petierit, quemadmodum petierit, vel quid petierit; ut cum de mandato vel de rescripto utraque concordantia complexus fuero, et ea quae in rescripto sunt confirmata, et ea quae ex ipsorum petitione suggesta sunt, possint judiciis approbari. Et alia manu. Emeritus episcopus recognovi.

PL 11, 1370B

「もしあなたの卓越が、我々が引き延ばしの手段で事を運ぼうとしているのでも、事件の遂行から身を引こうとしているのでもなく、まず土台を据えたうえで教会の事柄を決着させようとしていることを理解するのなら、なぜ我々に対して遅延が抗弁として突きつけられ、あたかも言いがかりをつける者、審理から逃げる者であるかのように、我々によって何らかの遅延が仕掛けられているかのように非難されるのか。しかも、彼らが注意を向けるなら、むしろ提示する側にこそ、すべての遅延を断ち切って、事件の証拠と核心に至ることが必要であると、我々は言うのである。反対の側の誰が請求したのか、どのように請求したのか、何を請求したのかが、示されるように。そうすれば、委任状についても勅答についても、両者の一致を私が押さえたとき、勅答にあることも、彼ら自身の請願から提出されたことも、裁判において承認されうるのである。」別の手で:「司教エメリトゥス、確認した。」