Gesta collationis Carthaginensis 5.3.1
Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit: Optarem quidem tantae hujus multitudinis sanctitatem quae sub unius Christi Dei religione censetur, nulla a se dissensione sejungi: sed quia id quod dudum error antiqui hostis immisit, Deum certum est velle nunc corrigi, ne diutius germana religio concertatione sua spectaculum gentibus faciat, licet supra meritum meum, hoc cognoscam esse judicium, ut inter eos videar judicare a quibus me potius decuerat judicari: tamen quia certum est, hanc causam spectante Deo et angelis testibus agitandam, quae sub fidei coelestis examine vel probata praemium afferat, vel laesa judicium, ut tandem praesentium disceptationibus episcoporum manifestius veritas elucescat, imperialis primitus sanctio recitetur, ut in quem modum atque formam sit suscipienda cognitio, ab omnibus possit adverti, licet eam cunctis innotuisse sat clarum sit. Martialis exceptor recitavit.
PL 11, 1259C貴人にして護民官兼書記マルケリヌスは言った。「キリストなる唯一の神への信仰のもとに数えられる、このかくも大いなる群れの聖性が、いかなる不和によってもみずから分かたれることのないよう、私はまことに願いたい。しかし、さきに古き敵の誤りが持ち込んだものを、同胞の信仰がこれ以上、争いによって諸国民の見世物となることのないよう、いまや神が正そうと望んでいるのは確かである。そして、私の身には過ぎたことではあるが、この裁きは、本来ならむしろ私が裁かれるのがふさわしい人々の間で、私が裁くように見えるものだと承知している。しかしなお、この案件は、神が見守り、天使たちが証人となる中で審議されるべきものであり、天上の信仰の吟味のもとで、正しいと証されれば報償をもたらし、損なわれれば裁きをもたらすものであることは確かであるから、ついに、居並ぶ司教たちの論議によって真理がいっそう明らかに輝き出るように、まず皇帝の裁可が読み上げられよ。審理がいかなる方式と形式で受理されるべきかを、すべての者が了解できるように。もっとも、それがすべての者に知られていることは十分明らかであるが。」速記者マルティアリスが読み上げた。