諸家411

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 11 › Gesta collationis Carthaginensis

Pars VII, Caput CLXXXVII 第VII部 第CLXXXVII章

Various authors · Gesta collationis Carthaginensis · PL 11, 1395C · 6 sectiones

Gesta collationis Carthaginensis 7.187.1

1

Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Si horum criminum jacturam faciunt, de chartis publicis nihil proferimus.

PL 11, 1395C

公同の教会の司教アウグスティヌスは言った。「彼らがこれらの非難を放棄するなら、公の書面からは我々は何も持ち出さない。」

Gesta collationis Carthaginensis 7.187.2

2

Si autem in eadem criminatione persistunt, chartis publicis docemus hanc causam olim esse finitam, nec tamen eos ab hujusmodi objiciendis criminibus cessavisse.

PL 11, 1395C

「だが、同じ非難に固執するなら、我々は公の書面によって、この件がかつてすでに決着していること、それにもかかわらず、彼らがこのような非難を突きつけるのをやめなかったことを示す。」

Gesta collationis Carthaginensis 7.187.3

3

Unde nunc collationem istam poposcimus, non ut illam causam traditionis quam Caeciliano et ejus collegis objiciebant, suscipiamus denuo finiendam, sed demonstremus olim esse finitam, ut hoc cognoscentes populi qui nesciunt, et istorum adhuc criminationibus commoventur, tandem aliquando cognoscant in qua Ecclesia christianae salutis viam requirant.

PL 11, 1395D

「それゆえ今、我々がこの協議を求めたのは、カエキリアヌスとその同僚たちに彼らが突きつけていたあの引き渡しの件を、あらためて決着させるべく引き受けるためではなく、すでにかつて決着していることを示すためである。それを知って、知らない民、また今なお彼らの非難に動かされている民が、ついにいつかは、キリスト教的な救いの道をどの教会に求めるべきかを知るためである。」

Gesta collationis Carthaginensis 7.187.4

4

Si ergo de Ecclesia quaeritur quae sit, quanta sit, qualis sit, sola divina testimonia ad eam demonstrandam sufficient.

PL 11, 1395D

「それゆえ、教会について、それが何であり、どれほどのものであり、どのようなものかが問われるなら、神的な証言だけがそれを示すのに十分である。」

Gesta collationis Carthaginensis 7.187.5

5

Si homines appellant, si hominibus crimina intendunt, quamquam Ecclesiae causa ab hominum causa distinguenda est, nec in hominibus spes ponenda est Ecclesiae, si boni sunt, neque si mali sunt, judicanda est Ecclesia Dei perisse: sed tamen etiam ipsorum causam tamquam fratrum nostrorum suscipimus, et si nobis ostendi potuerint criminosi, hodie illos anathemamus; non tamen propter illos Ecclesiam a Deo promissam et exhibitam deserimus aut relinquimus.

PL 11, 1395D

「彼らが人々を訴え、人々に対して非難を向けるなら――教会の案件は人間の案件から区別されねばならず、人間が善であってもその人間に教会の希望を置いてはならず、悪であっても神の教会が滅びたと判じてはならないが――、それでもなお、我々は彼ら自身の案件をも、我々の兄弟たちのものとして引き受け、もし彼らに非難すべき点があると我々に示されるなら、今日にも彼らをアナテマに付す。だが、彼らゆえに、神によって約束され、かつ示された教会を捨て、見限りはしない。」

Gesta collationis Carthaginensis 7.187.6

6

Ipsi ergo eligant quod volunt. Non objiciant crimina hominibus, et chartae cessabunt. Sola divina loquetur auctoritas; sola Dei Scriptura, cui utrique subdimur, in medium proferetur. Et alia manu. Recognovi. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Quid refertur his?

PL 11, 1396A

「それゆえ彼ら自身が、望むほうを選ぶがよい。人間に非難を向けなければ、書面は不要になるであろう。神的な権威だけが語り、我々双方がその下にある神の聖典だけが、真ん中に出されるであろう。」別の手で:「確認した。」貴人にして護民官兼書記マルケリヌスは言った。「これらに対して何が答えられるか。」