Gesta collationis Carthaginensis 5.146.1
Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Quoniam oblata recusat sanctitas vestra, pars illa tractanda est, ut quia sicut voluit vestra religio, universorum qui subscripserunt demonstrata praesentia est, secundum formam coelestis oraculi, sponsionis quoque vestrae memores, deligatis idoneos vestrae scilicet assertionis actores, quibus disputantibus, atque multitudinis sicut ante placuit confusione seclusa, plene possint universa cognosci.
PL 11, 1320A貴人にして護民官兼書記マルケリヌスは言った。「差し出されたものを諸君の聖性が拒むのであるから、次の点を取り扱わねばならない。すなわち、諸君の敬虔が望んだとおり、署名した全員の出席が示されたのであるから、天の託宣〔皇帝の勅令を指す〕の定めに従い、諸君自身の約束をも心に留めて、諸君の主張のためにふさわしい弁論者を選任せよ。その者たちが論じ、先に決められたとおり群衆の混乱が排除されれば、すべてを十分に審理することができるであろう。」