Gesta collationis Carthaginensis 6.46.1
Emeritus episcopus dixit. Ingredientibus nobis nobilitas tua interfari dignata est, si edictis propositis adhiberemus assensum, et utrum subscriptiones nostras accommodaremus propriis prosecutionibus. Cui rei satisfaciam, non adverto.
PL 11, 1359A司教エメリトゥスは言った。「我々が入場するとき、あなたの高貴は、掲示された告示に同意を与えるかどうか、また我々の署名を我々自身の陳述に添えるかどうかと、尋ねてくださった。この問いにどう応じるべきか、私にはわからない。」
Gesta collationis Carthaginensis 6.46.2
Tenet me enim propositum nobilitatis tuae, quo me subscriptionem indere gestis, et universa quae publice acta sunt, publice proponi promisisti. Nunc autem cogor agere, et ante agnitionem gestorum in negotium praecipitari. Quae ista sunt?
PL 11, 1359B「というのは、あなたの高貴の方針に私は縛られているからである。それによってあなたは、私が議事録に署名を付すこと、また公に行われたことのすべてが公に掲示されることを約束された。ところがいま、私は行動を強いられ、議事録を確認する前に、本題へ突き落とされている。これは何事か。」
Gesta collationis Carthaginensis 6.46.3
Quid primum eligam nescio, quod votum tuorum judiciorum teneam non agnosco. Si subscribendum est paginae; edatur pagina ut subscribi possit. Si hujus rei est facienda jactura, edictum tuum omne vacillabit; quidquid proposuisti in publicam conscientiam destruetur.
PL 11, 1359B「何を先に選ぶべきか私にはわからない。あなたの裁定の意図をどう保てばよいか、私にはわからない。署名すべきは文書であるならば、署名できるように文書が交付されよ。もしこの点が損なわれるならば、あなたの告示はすべて揺らぎ、あなたが公の知るところに示されたことはみな崩れ去るであろう。」
Gesta collationis Carthaginensis 6.46.4
Dixisti enim ex subscriptione nostra et ex sublimitatis tuae adnotatione cuncta quae gesta sunt in notitiam publicam debere deferri.
PL 11, 1359B「というのは、あなたは、我々の署名とあなたの崇高の付記に基づいて、行われたことのすべてを公の知るところに伝えるべきであると言われたからである。」
Gesta collationis Carthaginensis 6.46.5
Prius est ergo ut ea quae gesta sunt recitentur, et publicentur, et agnoscantur, ut ex judicio tuae sublimitatis ad caetera quae sunt negotii veniatur. Et alia manu. Emeritus episcopus recognovi.
PL 11, 1359B「したがって、まず行われたことが読み上げられ、公にされ、確認されることが先である。そのうえで、あなたの崇高の裁定により、残りの本題に進むべきである。」別の手で:「司教エメリトゥス、確認した。」