Gesta collationis Carthaginensis 7.89.1
Petilianus episcopus dixit. Proxime praeterita cognitione atque controversia, quamvis ante causae principium ventilatum, non nostro vitio neque nostra petitione dilationem provenisse manifestum est, sed humanitate judiciorum tuorum, quam non poteras denegare: quippe cum exceptores onerati longitudine controversiae ac prolixitate, id etiam professione sua responderint.
PL 11, 1379A司教ペティリアヌスは言った。「直前に過ぎた審理と論争について。件の始まりより前に論じられたとはいえ、延期が生じたのは我々の落ち度でも我々の請願でもなく、あなたの審理の人情によるものであり、それをあなたは拒むことができなかったのは明らかである。実際、論争の長さと冗長さに疲れ果てた速記者たちが、そのことを自分たちの申告によっても答えたのだから。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.89.2
Unde quoniam ista peracta sunt, sed fecit inde hodie mentionem, ideo haec volui replicare. At nunc eosdem nunc moras innectere, eosdem in praesenti actione obtendere nebulas, ne ad eorum mendacia veniamus, ipsa eorum taciturnitas monstrat.
PL 11, 1379A「それゆえ、これらは済んだことだが、彼が〔fecit の主語は定かでない。相手方の発言者と取った〕今日それについて言及したので、私はこれを繰り返したかったのである。だが今、彼らがまた引き延ばしを織り込み、現在の審理でまた靄を差し出して、彼らの偽りに我々が行き当たらないようにしていることは、彼ら自身の沈黙が示している。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.89.3
Loquuntur enim cum tacent, se vereri id proferre quod clementissimo imperatori mentiti sunt. Si igitur freti sunt bonae petitionis voluntate atque ordine, quid eam dubitant ventilare?
PL 11, 1379A「というのも、彼らは黙っているとき語っているのだ。いとも寛大な皇帝に偽って告げたことを持ち出すのを、自分たちは恐れていると。もし彼らが、請願の善い意志と筋道を頼みとしているなら、なぜそれを論ずることをためらうのか。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.89.4
Et quoniam potestas tua meminisse dignatur id priore controversia agitatum, ut aut jure publico agerent, aut legis dominicae auctoritate descenderent disputare, idque suo mihi promisere consensu, nobilitas autem tua id sibi exceperit, a legibus tolli se minime oportere, tuarum partium est, vir nobilis, id tenere quod legum est; illorum autem est promissa necessitas, ut lege divina debeant experiri.
PL 11, 1379B「そして、あなたの権能が、先の論争で論じられたことを覚えていてくださるとおり――彼らは、公法によって訴えるか、主の律法の権威に基づいて論ずるに至るか、そのいずれかをする、と、自らの同意をもって私に約束した。ところがあなたの高貴は、自分は決して法から外されてはならない、と自らに留保した――高貴なる人よ、法に属することを守るのはあなたの務めであり、彼らには、神の法によって試されねばならないという、約束による必然がある。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.89.5
Si igitur apud te legibus publicis agitur, quoniam tu hisdem praesidere te professus es, exige quod leges habent.
PL 11, 1379B「それゆえ、もしあなたのもとで公の法によって訴訟が行われるのなら――あなたはこれらを司ると表明したのだから――、法が定めるものを要求せよ。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.89.6
Si autem disputatio legalis in medium mittitur, interrogo te hic qui desideras disputare, quid petieris, quid egeris, quid contra me dixeris: quem si invenero vera dixisse, necesse habeo ejus legis disputationem committere.
PL 11, 1379B「だが、もし律法の論争が持ち出されるのなら、ここで論じようと望む汝に問う。汝は何を求め、何を行い、私に反して何を言ったのか。もし彼が真実を言ったと私が見いだすなら、その律法の論争に取りかかる必要が私にはある。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.89.7
Si autem cognovero a perfidia atque mendacio te coepisse, necesse est ut tuam personam longe prorsus evitem. Quid enim mihi prodest docere mendacem? Quid mihi prodest refragatori ac refragaturo reddere rationem? Et alia manu. Petilianus episcopus sine praejudicio appellationis nostrae recognovi.
PL 11, 1379C「だが、もし汝が不忠と偽りから始めたと知るなら、私は汝の人格をはるか遠くまで避けねばならない。偽る者に教えて何の益が私にあろうか。異を唱える者、これから異を唱える者に、釈明して何の益が私にあろうか。」別の手で:「司教ペティリアヌス、我々の上訴を妨げることなく、確認した。」