Gesta collationis Carthaginensis 5.89.1
Alypius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Nova res nunc a diversa parte flagitatur. Nam nos obedientes edictalibus praeceptis, tot venimus quot fuerant edicto definiti.
PL 11, 1278D公同の教会の司教アリピウスは言った。「新しいことが、いま反対の側から要求されている。我々は告示の命令に従い、告示で定められたとおりの数だけ来たのである。」
Gesta collationis Carthaginensis 5.89.2
Sed quia et hoc non est negandum sollicitudini praesentium, quamquam de numero quaerere non sit nostrae praesentis actionis, tamen qui modo praesentes fratres nostri reperiri potuerunt, jube ut ingrediantur; si qui forte absentes fuerint, crastino eorum praesentiae tuis etiam obtutibus monstrabuntur, dum tamen ne ulla dilatio causae nascatur, sicut nos certi numero adsumus electi ab universali catholico concilio, etiam ipsi ad asserendum confirmati jam suscipiant omnem sarcinam causae, ut nulla dilatio quaestioni possit opponi. Et alia manu. Recognovi.
PL 11, 1279A「だが、居合わせている者たちの配慮に対しても、このことは否定されるべきでないので、数について問うことは我々の今の訴訟行為に属さないとはいえ、いま出席できた我々の兄弟たちを、入場させるよう命じられたい。もし不在の者があれば、その者たちが出席していることは、明日、あなたの目の前にも示されるであろう。ただし、事件にいかなる遅延も生じないようにすることである。我々が全公同の会議によって選ばれた定数としてここにいるのと同じく、彼ら自身も、主張のために確認された者として、すでに事件の重荷をすべて引き受けよ。そうすれば、審理に対して遅延を持ち出すことはできなくなる。」別の手で:「確認した。」