Gesta collationis Carthaginensis 7.261.1
Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Permitte nos, vir sublimis, pro causa Ecclesiae non diutius superfluis immorari.
PL 11, 1414B公同の教会の司教アウグスティヌスは言った。「崇高なる人よ、教会の案件のために、これ以上余計なことに長くとどまらないことを、我々に許せ。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.261.2
Atque utinam fratres nostri e diverso sistentes hanc epistolam ante illos omnes moratorios sermones suos protulissent, ut jam de Ecclesia, unde causa vertitur, aliquid ageremus.
PL 11, 1414B「そして、向かい側に立つ我々の兄弟たちが、この書簡を、あの引き延ばしの弁論のすべてよりも前に出してくれていたなら、案件がそれをめぐって回っている教会について、すでに何かを論じ得たであろうに。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.261.3
Animadvertit ergo nobilitas tua in hac epistola duo quaedam genera vel objectionum vel rerum inserta quibus respondere debeamus, unum de divinis scripturis et sanctae legis eloquiis, alterum de criminationibus humanis, quae objicienda nescio qui invidiosius potius quam verius putaverunt.
PL 11, 1414B「さて、あなたの高貴は、この書簡に、我々が答えねばならない二種の異議あるいは事柄が盛り込まれていることに気づいている。一つは神の聖書と聖なる律法の言葉に関するもの、もう一つは人間への非難に関するもので、これは、誰とも知れぬ者が、真実によるよりも憎しみによって、突きつけるべきだと考えたものである。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.261.4
Ad haec duo paucis si Dominus adjuverit, respondebimus, ne prolixum sermonem tantae prolixitati reddamus.
PL 11, 1414B「この二つに、主が助けるなら、手短に答えよう。かくも長い書簡に長い言葉で報いることのないように。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.261.5
Quaestio est de Ecclesia utrum permixtos malos usque in finem habitura praedicta est, an omnino omnes bonos, omnes sanctos atque immaculatos in hoc saeculo, isto etiam tempore usque in finem ultimum saeculi.
PL 11, 1414C「問題は教会についてである。教会は、終わりまで悪しき者が混じり合うものとして予告されたのか、それとも、まったくすべてが善であり、すべてが聖であり、汚れなき者であるものとして――この世において、この時代にも、世の最後の終わりまで――予告されたのか、という点である。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.261.6
Utraque testimonia divina sunt; et utique repugnantia esse non debent, nec omnino possunt, si intellectorem inveniant. Aream esse Ecclesiam non ego dixi.
PL 11, 1414C「どちらの証言も神的なものである。そしてそれらは、解する者が見いだされるなら、互いに矛盾してはならず、また決して矛盾しえない。教会が脱穀場であると言ったのは私ではない。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.261.7
Non quisquam nostrum, sed Evangelium loquitur, ubi scriptum est venturum qui ventilabrum ferat in manu sua et mundaturum aream suam, frumenta recondet in horreo. Et cum diceret (Et alia manu. Recognovi),
PL 11, 1414C「我々の誰かではなく、福音が語っているのである。そこには、手に箕を持つ者が来て、自分の脱穀場を清め、麦を倉に納める、と書かれている。」そして彼が言っていたとき(別の手で:「確認した。」)、〔文は途切れる〕