Gesta collationis Carthaginensis 7.236.1
Petilianus episcopus dixit. Ipsa sunt illa ambigua quibus ab hodierni diei percurrit principio, nec tamen se alterum tenere aliquando professus est, cum utraque magno amplexu retineat, utrumque metuens dimittere vel tenere.
PL 11, 1404B司教ペティリアヌスは言った。「それこそ、彼が本日の初めから走り抜けてきた曖昧な言い回しである。それでいて彼は、どちらか一方を保つと一度も表明していない。両方を大きな抱擁で抱えながら、どちらを手放すことも保つことも恐れているのである。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.236.2
Tandem aliquando expressius dicat, utrum patris loco habeant Caecilianum, ex quo deducta est ista progenies. Non enim potest aliqua res sine generatore suo nasci, aut sine capite incipere, aut sine radice sua crescere.
PL 11, 1404C「ついにいつかは、もっとはっきりと言うがよい。この一族の出所となったカエキリアヌスを、彼らが父の位置に置いているのかどうかを。実際、いかなるものも、生み出す者なしには生まれえず、頭なしには始まりえず、根なしには育ちえない。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.236.3
Videt igitur nobilitas tua se originem non habere saepius protestatum. Si igitur originem non habet, ipse est magis haereticus, qui non habet patrem, qui habitum patrem judicio suo damnavit.
PL 11, 1404C「それゆえあなたの高貴は、彼が自らに起源はないとしばしば明言したことを見ている。もし起源がないのなら、父を持たず、持っていた父を自らの判断で断罪した彼こそが、むしろ異端者である。」
Gesta collationis Carthaginensis 7.236.4
Adstipuletur igitur, ut si criminosum patrem ejus constiterit, eum crimina teneant; si autem innocentem, necesse habeat esse filius innocentis; ita quoque e diverso necesse habeat ut sit filius criminosi, si constiterit criminosum. Et alia manu. Petilianus episcopus appellatione incolumi recognovi.
PL 11, 1404C「ゆえに彼は、こう同意するがよい。もし父が罪ある者と確定されるなら、その罪が彼をとらえる。他方、もし無垢なる者であれば、彼は無垢なる者の子でなければならない。逆にまた、もし罪ある者と確定されるなら、罪ある者の子でなければならない、と。」別の手で:「司教ペティリアヌス、上訴を損なわずに確認した。」