諸家411

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 11 › Gesta collationis Carthaginensis

Pars VII, Caput CXIV 第VII部 第CXIV章

Various authors · Gesta collationis Carthaginensis · PL 11, 1383C · 5 sectiones

Gesta collationis Carthaginensis 7.114.1

1

Emeritus episcopus dixit. Sic agitur causa, haec judicii forma est, sic veritas inquiritur ut de persona taceatur. Dicit me nescio quo auctore crimina in Ecclesiam ventilare, et quasi per famam quamdam honorem suum meritumque destruere.

PL 11, 1383C

司教エメリトゥスは言った。「件はこのように進められる。これが審理の形式であり、このようにして、人については黙したまま真理が探求される。彼は、私が誰かを典拠として教会に対して罪状をまき散らし、いわば何かの噂によって、彼の名誉と功績を損なっていると言う。」

Gesta collationis Carthaginensis 7.114.2

2

Quidquid velit, quo nomine velit, quo potest argumento huic ipsi causae nomen imponat necesse est, ut quia iterum provocat, petitor adsistat.

PL 11, 1383C

「彼がどんな名で、何を望んでも、できる限りの論拠をもって、この件そのものに名を付けねばならない。彼はまた挑んでいるのだから、原告として立つべきである。」

Gesta collationis Carthaginensis 7.114.3

3

Utrum ego dixerim necne, utrum vere dixerim, anne confinxerim, cum ipsius propositione cognovero; cum ea quae mihi objicit vera esse, et ex me prolata constiterit, tunc demum necesse est eorumdem me intentionibus respondere.

PL 11, 1383C

「私が言ったか否か、本当に言ったのか作り上げたのかは、彼自身の提示によって知ろう。彼が私に向ける非難が真実であり、私から出たものだと確定したとき、そのときに初めて、私は同じ告発に答える必要がある。」

Gesta collationis Carthaginensis 7.114.4

4

Videt ergo praestantia tua sine provocante respondentis superfluam esse personam, nec posse quemquam dici respondentem nisi primo fuerit provocator. Ergo si provocatoris loco, hoc est, quod dicitur petitoris, adsistit, instituat actionem, cui respondere debeam.

PL 11, 1383C

「それゆえあなたの卓越は、挑む者なしには答える者は余計であり、まず挑む者がいなければ、誰も答える者と呼べないことを見ている。ゆえに、彼がもし挑む者の役、すなわち原告と呼ばれる役に立つのなら、私が答えるべき訴えを起こすがよい。」

Gesta collationis Carthaginensis 7.114.5

5

Saepissime enim dicunt nos superfluis moratoriis uti, ne ad negotium veniatur. Ergo cum iste cardo sit causae, ut is qui alterum in judicium vocat, instituere actionem debeat, et provocare ad responsionem, advertat praestantia tua eos prosequi debere, utrum nobis vel quam instituant actionem, ut respondere possimus. Et alia manu. Emeritus episcopus, salvo effectu appellationis nostrae recognovi.

PL 11, 1383D

「彼らは、我々が余計な引き延ばしを使って、本題に至らないようにしていると、実にしばしば言う。ゆえに、他者を審理に召喚する者が訴えを起こし、答弁へと挑まねばならないというのがこの件の要である以上、あなたの卓越は、彼らが、我々に対してどんな訴えを、あるいは何を訴えとして起こすのかを、我々が答えられるよう陳述すべきであると、留意されたい。」別の手で:「司教エメリトゥス、我々の上訴の効力を留保して、確認した。」