諸家411

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 11 › Gesta collationis Carthaginensis

Pars V, Caput X 第V部 第X章

Various authors · Gesta collationis Carthaginensis · PL 11, 1263C · 27 sectiones

Gesta collationis Carthaginensis 5.10.1

1

Martialis exceptor recitavit. Magnitudo hujusce negotii, quod de veritatis ac religionis agnitione suscipitur, etiamsi parum momenti sui libraretur examine, convenerat tamen ipsa disceptantium gravitate atque auctoritate pensari.

PL 11, 1263C

速記者マルティアリスが読み上げた。真理と宗教の認識をめぐって引き受けられたこの件の重大さは、たとえそれ自体の重みが吟味によってほとんど量られなかったとしても、論じ合う者たちの重厚さと権威そのものによって評価されるのがふさわしかった。

Gesta collationis Carthaginensis 5.10.2

2

Nulli enim habetur ambiguum, quanti sit ponderis causa, quae inter episcoporum est discutienda personas.

PL 11, 1263C

司教たちの間で論じ尽くされるべき事柄が、どれほどの重みをもつか、だれにとっても疑いのないことだからである。

Gesta collationis Carthaginensis 5.10.3

3

Sed cum mihi cognitionem disceptationis hujusce crediderit augusta dignatio, eisque judicem dederit, quibus inferiorem me esse, pro tanti nominis veneratione cognosco, fidei sollicitudinis meae hac consideratione prospexi, ut de meo vellem judicio judicari.

PL 11, 1263C

ところが、この論争の審理を、畏れ多き〔皇帝の〕思し召しが私に委ね、しかも、これほど大いなる名への畏敬のゆえに自分がその下にあると認める者たちに対して、私を裁き手として与えたので、私は、自らの責務の誠実さのためにこの点を考慮して、自らの裁きについて〔人々に〕裁かれることを望んだ。

Gesta collationis Carthaginensis 5.10.4

4

Hujus igitur auctoritate propositi omnes utriusque partis episcopos censui commonendos, ut ante cognoscant, non amplius quam septenos ambarum episcopos partium mutuae inter se disceptationis habituros esse colloquium, quos in officium disputandi suarum partium subrogarit electio: siquidem certum deligi ex partibus numerum praeceperit imperialis auctoritas.

PL 11, 1263D

それゆえ、この方針の権威にもとづき、両派のすべての司教に次のことを予告すべきだと判断した。すなわち、互いの討議のために協議をもつのは、両派の司教のうち七名ずつを超えず、それは各派の選出によって討論の務めに任じられた者たちである、ということである。皇帝の権威が、両派から一定の数を選ぶよう命じたからである。

Gesta collationis Carthaginensis 5.10.5

5

Aderunt alii quoque septeni, delecti judicio suae cujusque partis episcopi: qui servata primitus per omne colloquium moderatione silentii, ad hoc se tantum intelligant interesse, ut si qui ex disputantibus utrinque septenis conferre consilium cum suorum quoque voluerit, cum eodem illic secedat in partem, atque ibi communicata patienter ratione tractandi, proprium revertatur ad locum, fidem servaturus officii, ut alter, cui id necesse est, tacendo audienda commendet; alter cui id munus est, loquendo suscepta confirmet.

PL 11, 1263D

ほかにも七名ずつの司教が居合わせる。各派がその判断で選んだ者である。彼らは、協議の全体を通じてまず沈黙の節度を守りつつ、自分がここにいるのはただ次のためだと心得よ。すなわち、討論する双方の七名のうち、だれかが自派の者たちとも協議したいと望むなら、その者とともにそこで脇へ退き、そこで討議の方法を辛抱強く分かち合ってから、自分の席に戻り、務めの信義を守るためである。かくして、一方の、そうする必要のある者は、黙することによって、聞かれるべきことを〔他に〕委ね、他方の、その務めを負う者は、語ることによって、引き受けたことを確かなものとする。

Gesta collationis Carthaginensis 5.10.6

6

Erit autem collationi aptissimus locus Thermarum Gargilianarum, in quem die kalendarum Juniarum eosdem episcopos solos qui designati sunt oporteat convenire.

PL 11, 1264A

協議にもっともふさわしい場所はガルギリウス浴場であり、そこに、6月朔日に、指名された司教たちのみが集まらねばならない。

Gesta collationis Carthaginensis 5.10.7

7

Ex quo illud profecto perspicuum est, eo nullum penitus populi fieri debere conventum, quo nec ipsos universos confluere sinatur episcopos.

PL 11, 1264A

このことから、全司教自身が集まることさえ許されない場所には、民の集会はまったく設けてはならないことが、まことに明らかである。

Gesta collationis Carthaginensis 5.10.8

8

Nam cum patientia disputandi quae soli amica silentio est, omnem catervatim agminis strepitum perhorrescat, nihil interest, utrum eam congestio populorum, an episcoporum turba praepediat.

PL 11, 1264A

というのは、論ずる辛抱は、ただ沈黙のみを友とし、群れをなす集団のざわめきをことごとく恐れるのであるから、それを妨げるのが民の寄り集まりであろうと司教たちの群れであろうと、違いはないからである。

Gesta collationis Carthaginensis 5.10.9

9

Igitur episcopi memorati soli in praedictum locum tempusque conveniant: ita tamen ut reliqui omnes utriusque partis episcopi ante diem qui praedestinatus examini est, ratum se habituros quicquid a septenis utrinque coepiscopis suis fuerit actitatum, epistolis ad meam dicationem currentibus utrinque designent.

PL 11, 1264B

それゆえ、先に述べた司教たちだけが、前述の場所と時に集まれ。ただし、両派のその他のすべての司教は、審理のために定められた日の前に、双方の七名の同僚司教によってなされることはすべて確かなものと認める旨を、双方から私のもとへ送られる書簡によって表明せよ。

Gesta collationis Carthaginensis 5.10.10

10

Quibus epistolis tamen etiam testimonium omnes apud me propriae subscriptionis adjungant. Aequissimum namque est, ut eorum universa collatio rata futura promittatur ab omnibus, qui eliguntur ab omnibus.

PL 11, 1264B

これらの書簡には、さらに、全員が自らの署名による証を添えて私のもとに提出せよ。全員から選ばれた者たちの協議の全体が、全員によって確かなものとされる旨が約束されるのが、もっとも公正だからである。

Gesta collationis Carthaginensis 5.10.11

11

Nullus ergo vel laicus, vel episcopus ultra numerum praestitutum in illum tranquillissimum concilii locum contra prohibitum moliatur accedere, quin potius etiam plebes suas pia quietis ac modestiae commonitione conveniant, hoc per Ecclesias proprias ante tractantes, quatenus a die disputationis ac loco omnis se multitudo contineat, ut religioso patientiae magisterio delinitum Christianae paci populum parent.

PL 11, 1264B

したがって、信徒であれ司教であれ、定められた数を超えて、会議のあの静謐きわまる場所へ、禁令に背いて近づこうとしてはならない。むしろ、自らの民にも、静けさと慎みの敬虔な訓戒をもって諭し、それをあらかじめ各自の教会で取り扱い、討論の日と場所から群衆がみな身を慎むようにせよ。かくして、辛抱という敬虔な教えにやわらげられた民を、キリスト教の平和のために備えよ。

Gesta collationis Carthaginensis 5.10.12

12

Non solum enim episcopi, verum etiam rationabilis in hanc sententiam populus consentit, disputantibus supradictis: et ubi major occupatio mentium defixa consistit, de veritate quaerentibus, nihil turbidum, nihil tumultuosum nihil denique intempestivum debere prorsus obstrepere.

PL 11, 1264C

というのは、司教たちだけでなく、理にかなった民もまた、次の見解に同意しているからである。すなわち、前述の者たちが討論しているあいだ、また心がより深く専念してとどまるところでは、真理を求める者たちに対して、いかなる混乱も、いかなる騒擾も、ましてや時宜を得ぬものも、決して邪魔として響いてはならない、と。

Gesta collationis Carthaginensis 5.10.13

13

Nam ut quod omnium saluti proficiat, fiat postea publicum, debet discutientibus veritatem praestare ante secretum: a me vero ita per omnia promulganda sententia est, ut in publicam dimissa notitiam toto splendidae Carthaginis populo judice ponderetur.

PL 11, 1264C

すべての者の救いに資することが、のちに公にされるためには、真理を論ずる者たちにまず秘密が保証されねばならない。私のほうは、判決をあらゆる点で次のように公布せねばならない。すなわち、公の知るところへ放たれ、輝けるカルタゴの全民が裁き手となって量られるようにである。

Gesta collationis Carthaginensis 5.10.14

14

Ita quippe oculis non solum urbis hujusce, verum etiam universae provinciae totus emensae disputationis ordo pandetur, ut tam prosecutiones disputantium episcoporum quam prosecutionum mearum series subsecuta, digestis in publico voluminibus explicetur.

PL 11, 1264D

このようにして、論じ終えた討論の次第の全体は、この町のみならず属州全体の目にも開かれ、論ずる司教たちの陳述も、それに続く私の陳述の連なりも、巻物に整理されて公の場で明らかにされるであろう。

Gesta collationis Carthaginensis 5.10.15

15

Haec enim in judice securitas fidei est, ut de se non timeat judicari. Ut igitur in eliciendae veritatis examen non inserpat aliquatenus calumniosa suspicio, lucemque perspicuam quam mentibus publicis probationum evidentium fides absoluta purgabit, nullis penitus nebulis causatio cujuslibet partis obducat; id etiam contra suspicionum fucos et commenta fallendi necessario provisum.

PL 11, 1264D

裁き手にとって、自らが裁かれることを恐れないこと、それが信義の確かさだからである。それゆえ、真理を引き出す審理に、讒言の疑いがいささかも忍び入らぬように、また、証拠の明白さへの完全な信頼が、公の人々の心のために清め出すであろう明らかな光を、いずれの派のいかなる口実も、いささかの霧でも覆うことのないように、これもまた、疑いの偽装や欺きの作り事に備えて、必要上、手当てしてある。

Gesta collationis Carthaginensis 5.10.16

16

Noverint omnes non solum oportere, verum etiam expedire servari, scilicet ut interfatibus meis me primitus per omnia subscribente, etiam omnes disputantes episcopi suis in scheda prosecutionibus universi absque ulla prorsus excusatione subscribant.

PL 11, 1264D

全員は、これが守られることが必要であるのみならず益にもなることを知れ。すなわち、私の発言〔底本は interfatibus。interfari(話に割って入る)から作られた名詞 interfatus の複数奪格で、裁定者が差し挟む発言をいう〕にまず私があらゆる点で署名し、そのうえで、討論するすべての司教もまた、自らの書付の陳述に、いっさいの言い逃れなく、全員が署名することである。

Gesta collationis Carthaginensis 5.10.17

17

Exigit enim meritum fidei, ut adversus eum qui assertionibus suis perfidum forte subducere tentarit assensum et inficiari quae dixerit, etiam testimonii sui consistat auctoritas; ubi soli proficit victoria veritati.

PL 11, 1265A

信義の功は、自らの主張に対して不実にも同意を引っ込め、自分が言ったことを否認しようとする者に対して、その者自身の証言の権威が立つことを要求する。そこでは勝利は真理にのみ益するのである。

Gesta collationis Carthaginensis 5.10.18

18

Ii autem qui excipiendi funguntur officio praeter eos qui dicationi meae de publicis praestolantur officiis, etiam quaterni de singulis partibus ecclesiastici alternis debebunt adstare notarii: quorum fides ne qua vacillet ambage, quaterni episcopi partium singularum delecti suorum judicio praeponantur, ut eosdem exceptores ac notarios, pervigili ac sollicita observatione custodiant, quatenus cum eisdem exceptoribus ac notariis egressi per vices, subinde faciant perspicua digeri descriptione quae dicta sunt, ut nihilominus adhuc episcopis supradictis in disceptatione versantibus, transeat in apices evidentes profligatae pars aliqua quaestionis, ut confestim ea cum a septenis episcopis subnexa subscriptione, celerem exspectationi publicae tribuant notionem.

PL 11, 1265A

速記の務めを果たす者たちは、私のもとで公の官房から控えている者たちのほかに、各派から四名ずつの教会の書記も、交代で立ち会わねばならない。その信義がいかなる曖昧さにもぐらつくことのないよう、各派から四名ずつの司教が、自派の判断で選ばれて上に立てられ、これらの速記者と書記を、寝ずの注意深い監視で守るようにせよ。そして、それらの速記者と書記とともに交代で退出し、語られたことを明白な記述に整理させ、前述の司教たちがなお討論に携わっているあいだにも、片づいた論点の一部が明白な文字に移されるようにし、それが七名の司教の添えた署名とともに、ただちに公の期待に速やかな報せを与えるようにせよ。

Gesta collationis Carthaginensis 5.10.19

19

Post primum autem collationis diem, descriptioni subscriptionique gestorum, locum diei subsequentis efficiet procrastinata cognitio, ita ut si quid forte praecedenti collationi supererit, in diem tertium recurrat examen.

PL 11, 1265B

協議の初日ののちは、延期された審理が、議事録の記述と署名のために翌日を空ける。もし先の協議から何か残るなら、審理は三日目に戻る。

Gesta collationis Carthaginensis 5.10.20

20

Omne igitur spatium conferendi vicissim diei unius intercapedo distinguet, quo possint in medio gesta subinde subscribenda describi, memoratorum praestolante custodia, qui hoc fine suum metiantur officium, non ut aliquid dicant, sed ut dicta custodiant.

PL 11, 1265B

それゆえ、協議し合う全期間は、一日の間隔で交互に区切られ、その間に署名されるべき議事録が次々に書き写されうる。先に述べた者たちの監視がこれを待つ。彼らはこの目的で自らの務めを量るのであり、何かを言うためでなく、言われたことを守るためである。

Gesta collationis Carthaginensis 5.10.21

21

Donec autem emenso exitu quaestionum, omnes expedita veritas enodet ambages, schedas subinde scriptas pariter atque subscriptas, tam mei sigilli quam illorum octo custodum signabit impressio.

PL 11, 1265C

問いの結末が尽くされ、整えられた真理があらゆる曖昧さを解き明かすまで、そのつど書かれ、署名もされた書付には、私の印章と、あの八名の守り手の印の押捺が封をする。

Gesta collationis Carthaginensis 5.10.22

22

Maximianistis etiam edicti hujus innotescet auctoritas, qua sibi ab illo concilio intelligant temperandum, quod inter Catholicos Donatistasque distingui f. discingui, ut tertiae cognit. c.

PL 11, 1265C

マクシミアヌス派にも、この告示の権威は知れ渡るであろう。それによって彼らは、あの会議から身を慎むべきことを悟れ。というのも、公同の教会とドナトゥス派の間で区別され〔ミーニュはここに丸括弧で「f. discingui, ut tertiae cognit. c. 149」(discingui と読むべきか。第三回協議の要目第149項を見よ)と編者の注記を刷る。翻刻は括弧を落とし、149 は次節の頭に置かれている〕

Gesta collationis Carthaginensis 5.10.23

23

149 omnem dijudicarique conflictum clementium principum praeceptio religiosa constituit, nec eis opitulari aliquatenus posse, quod sibi Donatistarum nomine blandiuntur, cum a Donastistis dicantur esse damnati.

PL 11, 1265C

あらゆる争いが裁かれることを、寛大な皇帝たちの敬虔な命令が定めたからであり、また、彼らがドナトゥス派の名で自らを慰めていても、ドナトゥス派自身によって断罪された者と言われているのだから、それはいささかも彼らを助けえないからである〔底本の綴りは Donastistis。Donatistis と取った〕。

Gesta collationis Carthaginensis 5.10.24

24

Si quis ex istis quae adversus omnes multifariae suspicionis insidias provisa sollicite, constituta fideliter, ordinata diligenter, tenor hujus propositionis amplectitur, (modo) quolibet observare noluerit, non solum quid de causa sua sentiat confitetur, verum etiam quid moliatur ostendit.

PL 11, 1265C

この布告の文言が、あらゆる種々の疑いの罠に対して入念に配慮し、誠実に定め、周到に整えたこれらの事柄のうち、いずれかを、いかなる(仕方)であれ〔「仕方」modo は底本で丸括弧に入っている〕守ろうとしない者は、自らの訴訟についてどう考えているかを告白するだけでなく、何を企てているかをも示すことになる。

Gesta collationis Carthaginensis 5.10.25

25

Sufficit interim cognitori talis praerogativa justitiae hujus commonitionis circa universos episcopos fecisse populum sibi plebis Carthaginensis testem, quem mox est habiturus judicem.

PL 11, 1265D

裁定者にとっては、さしあたり、この訓戒の正義の特権として、すべての司教に関して、カルタゴの民衆を自らの証人とすれば足りる。その民衆を、まもなく自らの裁き手とするであろう。

Gesta collationis Carthaginensis 5.10.26

26

Superest ut ante concilii diem universum hujusce ordinationis tenorem, utriusque partis episcopi amputata penitus mora missis ad dicationem meam litteris suis impleturos se esse promittant; hoc praecipue maturato, ut eaedem quibus ad omnia hujusce edicti se consensisse profitebuntur epistolae, primatium tantummodo episcoporum subscriptione signentur.

PL 11, 1265D

残るは、会議の日の前に、この定めの全体の趣旨を、両派の司教が、まったく遅滞なく、私のもとへ送る書簡によって実行する旨を約束することである。とくに急ぐべきは、この告示のすべてに同意したと表明する当の書簡が、首座司教たちのみの署名で署されることである。

Gesta collationis Carthaginensis 5.10.27

27

Sufficit enim illis epistolis universalem (ut ita dixerim) subscriptionem episcoporum omnium cohaerere, quibus totum disputationis ordinem conferentium septenorum, ratum se habituros esse promiserint.

PL 11, 1266A

というのは、それらの書簡に、(言ってみれば)あらゆる司教の全体の署名が結びついていれば足りるからである。その書簡によって、彼らは、協議する七名の討論の次第の全体を確かなものとして認める旨を約束したのである〔5.10.9–10 の書簡を指す〕。