Disputationes adversus gentes 7.8.1
Sed hoc, ut dixi, praetereo, et silentio patior abire donatum: unum illud prae omnibus quaero, quae causa est, ut si ego porcum occidero, deus mutet affectum, animosque et rabiem ponat: si gallinulam, vitulum, sub illius oculis atque altaribus concremaro, oblivionem inducat injuriae, et ab sensu penitus offensionis abscedat?
PL 5, 1226Aしかし、これは、すでに述べたとおり、私は措いておき、譲ったままにして沈黙のうちに見過ごすことにする。何よりもまず私が問うのはこの一点である——なぜ、私が豚を屠れば、神はその情を変え、怒りと激情を鎮めるのか。なぜ、私が雌鶏や仔牛を、神の目の前、祭壇の上で焼き尽くせば、神は自らが受けた無礼を忘れ去り、不興の念からまったく離れ去るのか。
Disputationes adversus gentes 7.8.2
Quid ad ejus dolorem ex opere hoc migrat, aut remedii cujus est anser, caper, aut pavus ut ex ejus cruore medicina adhibeatur irato?
PL 5, 1226Bこの行いから、神の苦痛に何が移り伝わるというのか。あるいは、鵞鳥や山羊、孔雀の血から、いったいいかなる治療薬が生じて、怒れる神にその薬が施されるというのか。
Disputationes adversus gentes 7.8.3
Ergone injurias suas dii vendunt, atque, ut parvuli pusiones, ut animis parcant, abstineantque ploratibus, passerculos, pupulos, equuleos, panes accipiunt, quibus avocare se possint: ita dii immortales placamenta ista sumunt, quibus iras atque animos ponant, et in gratiam suis cum offensoribus redeant?
PL 5, 1226Bそれでは、神々は自分たちの受けた無礼を売り渡すとでもいうのか。あたかも幼い子供たちが、機嫌をなだめられ、泣きやませるために、小雀、小さな人形、小馬、パンを受け取って気を紛らわせるように、不死なる神々もまた、これらの宥めの品を受け取って怒りと激情を鎮め、自分たちを傷つけた者たちと和解するというのか。
Disputationes adversus gentes 7.8.4
Atquin ego rebar deos, si modo rectum est credere, quod motibus exagitentur irarum, sine ullis praemiis, nullisque mercedibus, iras atque animos ponere, et peccatoribus delicta donare.
PL 5, 1227Aしかし私は、もし神々が怒りの動きによって揺り動かされると信じることが正しいのだとしても、彼らはいかなる報酬もなく、いかなる代価もなしに、怒りと激情を鎮め、罪人たちにその罪を赦すものだと思っていた。
Disputationes adversus gentes 7.8.5
Hoc est enim proprium numinum, liberales venias, et concessiones habere gratuitas. Quod si fieri non potest, sapientius multo est, pertinaciter eos in offensione durare, quam munerum corruptione mitescere.
PL 5, 1227Aなぜなら、寛大な赦しと無償の許しを持つことこそ、神威に固有のことだからである。もしそれが叶わないのであれば、神々が贈り物の買収によって和らぐよりも、頑なに不興のうちに留まり続けるほうが、はるかに賢明である。
Disputationes adversus gentes 7.8.6
Crescit enim multitudo peccantium, cum redimendi peccati spes datur: et facile itur ad culpas, ubi est venalis ignoscentium gratia.
PL 5, 1227Aというのも、罪を贖う望みが与えられるとき、罪を犯す者の数は増え、赦す者の恩情が金で買えるものであるところでは、人は容易に咎へと向かうからである。