Disputationes adversus gentes 7.6.1
Sed concedamus, ut vultis, perturbationem hujusmodi familiarem diis esse, placandaeque ejus causa res divinas fieri, et sacrorum solemnia celebrari: quando ergo conveniat adhiberi haec munia, vel in tempore quo dari? antequam sunt irati et perciti? an cum fuerint moti, ipsisque in indignationibus constituti?
PL 5, 1224Bだが、諸君の望むとおり、この種の激情が神々にとって身近なものであり、それを宥めるために神事が行われ、秘儀の祝典が執り行われるのだと、我々は譲歩して認めるとしよう。それならば、この務めを差し出すのに適した時、あるいは捧げるべき時はいつなのか。神々が怒り、激せられる前か。それとも、すでに心を動かされ、憤りのうちに置かれてしまった後か。
Disputationes adversus gentes 7.6.2
Si, ne sumant animos, occurendum est his ante: feras nobis proponitis, non deos, quibus, ne saeviant concitatae, et cavearum discutiant claustra, objectari moris est escas, in quas rabidae saeviant, et cupidinem vexationis inclinent.
PL 5, 1225Aもし、神々が激情を抱かぬよう、あらかじめ先手を打たねばならないのだとすれば、諸君は我々に神々ではなく猛獣を差し出していることになる——猛獣とは、興奮して荒れ狂い、檻の閂を打ち破らぬよう、それに餌を投げ与え、狂ったようにその餌に襲いかからせて、なぶり傷つけたいという欲望をそちらへ逸らさせるのが習わしであるものだ。
Disputationes adversus gentes 7.6.3
Sin autem jam fervidis atque indignatione flagrantibus satisfactio ista sacrificiorum oggeritur: non inquiro, non exigo, an illa laeta et sublimis magnanimitas numinum, homunculorum offensione moveatur; habeatque pro vulnere si quid animal caecum, atque in nubibus semper ignorationis incedens, dissignaverit, dixerit, quo illorum minueretur auctoritas.
PL 5, 1225Aしかし、もしすでに燃え立ち、憤りに焼かれている神々に、この犠牲という償いが差し出されるのだとすれば——私は問わない、求めない、あの晴れやかで崇高な神威の度量が、卑小な人間どもの無礼によって動かされるものかどうか、また、盲目の生き物が、常に無知の雲の中を歩みながら、何かなしたこと、言ったことが、彼らの権威を損なうものとして、傷とみなされるのかどうかを。