Disputationes adversus gentes 6.9.1
Deos, inquitis, per simulacra veneramur. Quid ergo? si haec non sint, coli se dii nesciunt, nec impertiri a vobis ullum sibi existimabunt honorem?
PL 5, 1180A「我々は神々に神像を通して敬意を払っているのだ」と諸君は言う。それならばどうか。もしこれらが無かったならば、神々は自分たちが崇拝されていることを知らず、諸君から何の敬意も与えられていないと思うのだろうか。
Disputationes adversus gentes 6.9.2
Per tramites ergo quosdam, et per quaedam fidei commissa, ut dicitur, vestras sumunt atque accipiunt cultiones: et antequam hi sentiant, quibus illud debetur obsequium, simulacris litatis prius, et velut reliquias quasdam aliena ad illos ex auctoritate transmittitis.
PL 5, 1180Aそれゆえ、彼らが諸君の崇拝を受け取り収めるのは、ある種の間道を通り、世に言うところの信託遺贈のごときものを通してなのである。そして、その崇拝の行為が本来向けられるべき者たちがそれを感じ取るより先に、諸君はまず神像に犠牲を捧げ、いわば他人の権威によって、ある種のお下がりを彼らのもとへと送り届けるのである。
Disputationes adversus gentes 6.9.3
Et quid fieri potis est injuriosius, contumeliosius, durius, quam deum alterum scire, et rei alteri supplicare? opem sperare de numine, et nullius sensus ad effigiem deprecari?
PL 5, 1180B神を一方として知りながら、別の物に嘆願すること以上に、いったい何が、より不正で、より屈辱的で、より過酷であり得ようか。神威に助けを望みながら、何の感覚もない形像に祈り求めること以上に、何があり得ようか。
Disputationes adversus gentes 6.9.4
Nonne illud est quaeso, quod in vulgaribus proverbiis dicitur, fabrum caedere cum ferias fullonem? et cum hominis consilium quaeras, ab asellis et porculis agendarum rerum sententias postulare?
PL 5, 1181Aそれは、私に言わせれば、通俗のことわざに言われるあのことではないか——洗い張り職人を打とうとして、鍛冶屋を打ってしまうということが。また、人間の助言を求めながら、なすべき事柄についての判断を、驢馬や豚の子から求めるということが。