Disputationes adversus gentes 7.16.1
Quid dicitis, o isti! ergone ille putor, qui ex coriis tollitur atque expirat ardentibus, qui ex ossibus, qui ex setis, ex agnorum lanitiis, gallinarumque de plumis, dei munus et honor est? mactaturque hoc illis, quorum templa cum adire disponitis, ab omni vos labe puros, lautos, castissimosque praestatis?
PL 5, 1236A諸君は何を言うのか、そこな者たちよ。それでは、燃える獣皮から立ちのぼり息絶える悪臭、骨から、剛毛から、子羊の毛から、雌鶏の羽毛から生じる悪臭が、神への供物であり敬意だというのか。そして、これが彼らに捧げられるというのか——その神殿に赴こうとするときには、諸君はあらゆる穢れから清められ、身を整え、この上なく浄い者であることを示すというのに。
Disputationes adversus gentes 7.16.2
Et quid esse his potest coinquinatius, infelicius, spurcius, quam si ita facti sunt sensus sui natura, ut in amoribus habeant tam saeva, sintque illis in voluptate putores: quos neque ipsi sacrificantes ferre, nec ingenuae sustinere tractos valeant per spiritum nares?
PL 5, 1236Aそして、これほど汚れ、これほど不幸で、これほど汚らわしいものが他にあり得ようか——もし神々が、その感覚の本性からして、これほど凄まじいものを好み、悪臭を快楽とするように作られているとすれば。しかもその悪臭たるや、犠牲を捧げる当人たちですら耐えがたく、息とともに吸い込まれれば、生まれの良い者の鼻も堪えられないほどのものなのだ。
Disputationes adversus gentes 7.16.3
Quod si animantium cruore honorari, et affici superiorum animos existimatis, cur non eis et mulos, et elephantos mactatis, et asinos? cur non et canes, ursos, et vulpes, et camelos, et belbas, et leones? et quoniam volucres bestiarum quoque in numeris ponitis, cur non vulturios, aquilas, ciconias, immussulos, buteones, corvos, accipitres, noctuas, cumque illis salamandras, natrices, viperas, solifugas?
PL 5, 1237Aしかし、もし諸君が、生き物の血によって天上の神々が敬われ、その心が動かされると考えるのであれば、なぜ諸君は彼らに騾馬や象、驢馬をも屠らないのか。なぜ犬や熊、狐、駱駝、猛獣〔底本は belbas。いかなる動物か定まらず、文脈から猛獣と解した〕、獅子をも屠らないのか。そして、諸君は鳥をも獣の数のうちに数えているのだから、なぜ禿鷲や鷲、鸛、みさご〔immussulos は猛禽の一種らしいが、同定は定かでない〕、ノスリ、烏、鷹、梟を、さらにはそれらとともにサラマンドラや水蛇、蝮、太陽蜘蛛をも屠らないのか。
Disputationes adversus gentes 7.16.4
Nempe subest et his sanguis, et consimili ratione vitali agitantur spiritu? Quid in illis majoris est operis, aut solertiae in his minus, ut ista non augeant, superorum illa amplificent dignitatem?
PL 5, 1237Aなるほど、これらの生き物にも血は流れており、同じような仕方で生命の息吹によって動かされているではないか。あちらの獣にはより大きな細工があり、こちらの獣には巧みさが乏しいとでもいうのか——こちらのものは神々の威厳を増し加えず、あちらのものだけがそれを増し加える、というほどに。
Disputationes adversus gentes 7.16.5
Quia rebus ex his, inquit, par est honorare coelestes, quibus ipsi alimur, sustentamur, et vivimus, et quas nobis ad victum sui numinis tribuere benignitate dignati sunt.
PL 5, 1237Aなぜなら、と彼は言う、我々自身がそれによって養われ、支えられ、生きているもの、すなわち神々が自らの神威の慈しみによって我々の糧として与えるにふさわしいと見なしたものによって、天上の神々を敬うのが道理にかなっているからだ、と。
Disputationes adversus gentes 7.16.6
Sed et cuminum, nasturtium, rapa, bulbos, apium, carduos, radices, cucurbitas, rutam, mentam, ocimum, pulejum, porrumque sectivum, iidem tribuere dii vobis, esseque in usibus vestris alimoniarum in parte jusserunt.
PL 5, 1238Aしかし、クミンや水芥子、蕪、球根野菜、セロリ、アザミ、根菜、瓜、ヘンルーダ、薄荷、バジル、ペニーロイヤル、そして刻みニラも、同じ神々が諸君に与え、諸君の糧の一部として用いるようにと命じたものである。
Disputationes adversus gentes 7.16.7
Quid ergo cessatis altaribus et haec dare, rebusque his omnibus cunilam superspergere bubulam, et acrimonias intermiscere ceparum?
PL 5, 1238Aそれならば、なぜ諸君はこれらをも祭壇に捧げず、これらすべての物に牛薄荷〔クニラ・ブブラ〕を振りかけ、タマネギの辛みを混ぜ入れることを怠っているのか。